Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, II. Quia Deus omnipotens, nulla sibi mutabilitate diversus, iusto iudicio superbientes angelos damnaverit, et pia miseratione decepto homini subveniens, multis et miris in Veteri Testamento futurae salutis eius nuntiis praemissis, in Novo demum Testamento per plurima miracula liberationem eius compleverit; et quod prophetia ad instructionem et correctionem divinitus data, nulli nunquam mundi aetati defuerit vel defutura sit.
1 | Postquam exercitus perditorum angelorum cecidit, Deus hominem in gloriam illorum quam perdiderant ordinavit; sed eo etiam corruente, ipsum magno pretio beatae ereptionis redemit, multis et admirandis nuntiis quibus eum ad vitam revocaret, in Veteri Testamento multoties promissis; in Novo quoque Testamento quamplurimis per liberationem illius miraculis perpetratis. |
2 | Quapropter in angulo orientali, scilicet ubi oriens incipit, quasi marmoreum lapidem sicut montem magnum et altum ac integrum aspicis, qui designat quod a principio creaturarum, cum mundus creatus est, Deus firmissima petra potens et excelsus in integritate stabilitatis exstitit nullam mutabilitatem in se habens. |
3 | In quo tantum porta velut magnae civitatis excisa videtur, quam ab ortu solis lucidus splendor quidam veniens, totam perfundit, nec ultra se extendit, quia voluntas Dei quemadmodum porta ad quaelibet bona patens, purissimae divinitatis ordinatione tangitur, quae supra id quod ordinatum est non procedit, quoniam voluntas et ordinatio Dei hoc modo sibi conveniunt, ut neutra aliam transcendat. |
4 | Nam Deus in locum quem antiquus serpens perdidit, pia bonitate voluntatis suae hominem ordinavit, ipsumque in perversa vacillantem, aquis diluvii expiavit, et mundum in Noe iusta examinatione renovavit. |
5 | Unde et ab eodem lapide fere usque ad alterum orientalem finem qui versus austrum est, quasi imagines hominum, videlicet puerorum, iuvenum ac senum, quemadmodum stellae per nubem apparent, sonum usque ad occidentem dantes, velut mare inundando per ventum movetur, quoniam a divina fortitudine usque ubi vetus lex cum severitate apparens, finem ardore iustitiae et veritatis veniente accepit, prophetia in primo opere Dei, videlicet in Adam incepit. |
6 | Quae ita a generatione in generationem per diversas aetates hominum, ut lumen per tenebras, lucebat, nec a sono suo usque ad terminum mundi cessabit, voces multimodarum significationum proferendo, cum inspiratione Spiritus sancti, diversis mysteriis imbuitur. |
7 | Prophetia enim in homine velut anima in corpore est, quia sicut anima in corpore obumbrata est, et ut per eam corpus regitur, ita et prophetia a Spiritu Dei veniens, qui omni creaturae praeeminet, invisibile est, atque per eam quaeque declivia corripiuntur, et ad viam rectitudinis deviantes reducuntur, sicut etiam inspiratione mea David servus meus loquitur dicens: |