Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, I. Visio mystica de lapide marmoreo instar montis in orientali parte aedificii praemonstratae civitatis consistente; de innumera quoque multitudine hominum tam in orientali, quam in australi plaga eiusdem aedificii apparentium; sed et de forma et habitu mirabili duarum imaginum iuxta angulum orientalem constitutarum.
1 | Post haec in angulo orientali, scilicet ubi oriens incipiet, quasi marmoreum lapidem sicut montem magnum, et altum, ac integrum aspiciebam, in quo tantum porta velut magnae civitatis excisa videbatur, quam splendor quidam lucidus ab ortu solis veniens totam perfundebat, nec ultra se extendebat. |
2 | Et ab eodem lapide fere usque ad alterum orientalem finem qui versus austrum erat, quasi imagines hominum, videlicet puerorum, iuvenum ac senum, quemadmodum stellae per nubem apparebant, sonum usque ad occidentem dantes, velut mare cum inundando per ventum movetur. |
3 | Quos etiam quidam splendor de supernis veniens, omnemque pulchritudinem humanae aestimationis excedens, quodam radio suo perfundebat, quem iterum deinde ad se retrahebat. |
4 | Iuxta istum autem praefatum orientalem finem, aliae duae imagines sibi vicinae stabant, quarum altera, quae prior erat, caput et pectus quemadmodum leopardus habebat; brachia vero ut homo; sed manus eius ursi pedibus assimilabantur; aliam autem formam in ea non videbam. |
5 | Tunica autem lapidea induebatur, nec hac, nec illac movebatur, sed visum suum ad aquilonem retorquebat. |
6 | Sed altera imago, quae praedicto angulo vicinior erat, faciem manusque hominis sibi invicem complicatas habebat, et pedes accipitris in se ostendebat. |
7 | Et quasi tunica lignea induebatur, quae a summitate sua usque ad umbilicum illius apparebat candida, ab umbilico autem usque ad lumbos eius subrubea, a lumbis vero usque ad genua ipsius subgrisea, et a genibus usque ad finem pedum illius turbida. |
8 | Gladium quoque velut supra lumbos suos in transversum positum tenebat, atque immobilis permanens, aspectum suum ad occidentem verterat. |
9 | Deinde autem quasi alias innumerabiles hominum imagines per totam australem plagam sicut nubem in aere fluentes videbam, quarum alii in capitibus suis velut coronas aureas ferebant, alii ut palmas valde ornatas in manibus suis tenebant, alii ut fistulas, alii ut citharas, alii ut organa, sonusque eorumdem instrumentorum, quemadmodum dulcis sonus nubium intonabat. |
10 | Et iterum vocem de coelo audivi dicentem ad me. |