Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 6, VI. Verba Psalmistae ex psalmo XCII ad idem spectantia, et quo sensu intelligenda sint.
1 | 'Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam. |
2 | Elevaverunt flumina fluctus suos a vocibus aquarum multarum [Psal. XCII].' Huius sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: In zelo tuo erecti sunt angelici Spiritus, o Domine omnium creaturarum, extuleruntque quasi fluctus vires suas in submersione hostium tuorum, ac iterum in altum tetenderunt exercitus eorumdem spirituum fortitudinem suam voces sonorum quamplurimarum laudum Deo offerentes, quia angelica agmina quasi humina aquae vivae sunt, quae ventus Spiritus Dei, ad gloriam laudis suae movet, cum eaedem voces contra nigrum draconem praeliarentur. |
3 | Nam Michael in vocibus tubarum occulti iudicii Dei eumdem serpentem percussit, quoniam claritatem Divinitatis cognoscere voluit, eumque per virtutem Dei in puteum inferni proiecit, qui absque obstaculo fundi est, ubi et sequaces eius qui ipsi consenserunt eum velut magistrum habentes, cum ipso ceciderunt. |
4 | Sed tamen idem omnibus illis plus poenarum recepit, quia in ullum alium quam in seipsum aspicere voluit, cum isti in illum respicerent. |
5 | Post ruinam autem huius antiqui hostis, coelestes chori Deum laudabant, quod accusator eorum cecidisset, et quod locus eius in coelo amplius non esset inventus. |
6 | Et tunc etiam maiori fulgore mirabilia Dei cognoscebant, quam ea prius vidissent, intelligentes quoque quod in coelo tale praelium amodo non fieret, et quod nullus de coelo ulterius caderet. |
7 | Sed et in pura divinitate cognoscebant numerum cadentium spirituum fictilibus vasis impleri. |
8 | Unde et pro gaudio isto quod numerum illorum qui ceciderant hoc modo restaurari sciebant, eumdem casum in huiusmodi oblivionem ducebant, quasi non fuisset. |
9 | Omnipotens quippe Deus coelestem militiam in diversos ordines constituit, sicut eum decuit, ita ut singuli ordines officia sua teneant, et quisque ordo speculativum sigillum alii ordini sit, et in unoquoque speculo divina mysteria sunt quae idem ordines nec pleniter videre, nec scire, nec sapere, nec finire possunt. |
10 | Quapropter admirantes de laude in laudem, de gloria in gloriam ascendunt, et sic novi semper sunt, quoniam omnia haec ad finem perducere non valent. |
11 | Ipsi quoque a Deo spiritus et vita sunt. |
12 | Unde etiam in divinis laudibus nunquam deficiunt, igneamque claritatem Dei semper inspiciunt, atque ex claritate divinitatis velut flamma coruscat. |
13 | Verba autem haec fideles devoto cordis affectu percipiant, quoniam per illum qui primus et novissimus est, ad utilitatem credentium edita sunt. |