Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 6, V. Quod aliqua pars beatorum spirituum arcana in coelo manens, et vultui sui Creatoris semper assistens, raro ad exteriora mittatur, aliqua vero quae angelorum nomine censetur, ad diversa officia semper exiens, cum necesse est, hominibus appareat; et quod omnis rationalis creatura non suam, sed Creatoris gloriam semper debeat quaerere.
1 | Est etiam multitudo quaedam angelorum cum Deo arcana in coelo, quam Divinitas lumine suo perfudit, et quae humanae creaturae obscura est, praeter quod illa per lucida signa cognoscitur. |
2 | Et multitudo ista cum Deo magis quam cum homine rationalis est, raroque hominibus apparet, cum angeli qui cum hominibus officiales sunt, quando Deo placuerit illis quibusdam signis se ostendunt, quoniam Deus quosdam ad diversa officia constituit, et cum creaturis eos officiales esse fecit. |
3 | Qui tamen quamvis diversa officia habeant, omnes unum Deum colendo et sciendo venerantur. |
4 | Quod si scientia cum sono laudis ad illum de quo est non volaret, sed a se ipsa esse vellet, quomodo stare posset, cum per se ipsam non sit? |
5 | Rationalitas enim sonum laudis in alium semper praetendit, indeque iucundatur, quoniam si a se ipsa sonare vellet, glorificari non posset; quod Satan fecit, cum vivere incepit, quia cum laude ad Creatorem suum non respexit, sed per seipsum esse volens corruit, a divinitate abscissus et conculcatus, quemadmodum stipula a grano abscissa conculcatur. |
6 | Quapropter quaelibet creatura quae vivit, ad Creatorem suum respiciat, nec gloriam a se ipsa habere quaerat. |
7 | Plenum namque gaudium utilitatis ex se ipso homo habere non potest, nisi illud ab alio percipiat; et cum per alium utilitatis gaudium intellexerit, exsultationem magnam in corde suo exinde habebit. |
8 | Hinc etiam anima se a Deo creatam recordatur, et in fide ad illum respicit, sicut et homo faciem suam in speculo considerat, quomodo formata sit. |
9 | Omnipotens enim Deus opus suum hoc modo constituit, ut cum laudibus ad ipsum respiciat, quoniam in magno honore illud perfecit, disponens etiam quod beati spiritus verae beatitudini contrarios abiicerent dicentes: 'Istos a nobis abiiciamus, qui volunt terrere nos. |
10 | ' Unde in voluntate Dei scriptum est: |