monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4 > 3 > 30 > 8 > 11 > 15 > 79 > 10 > 4 > 10 > 3 > 67 > 35 > 11 > 85 > 5 > 92 > 8 > 22 > 4
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 6, III. Quod scientia Dei multa incognita et secreta in se habens, ostensionem mirabilium suorum secundum placitum suum producat, et quid significet trimoda angelorum qualitas in hac visione apparentium. <<<     >>> V. Quod aliqua pars beatorum spirituum arcana in coelo manens, et vultui sui Creatoris semper assistens, raro ad exteriora mittatur, aliqua vero quae angelorum nomine censetur, ad diversa officia semper exiens, cum necesse est, hominibus appareat; et quod omnis rationalis creatura non suam, sed Creatoris gloriam semper debeat quaerere.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 6, IV. De spiritu Dei zelum suum per beatos angelos ad repellendam et comprimendam praesumptionem reproborum angelorum excitante, et de symphonia bonorum angelorum infatigabili, et ultra hominum intellectum inaestimabili et semper nova admiratione Deum laudantium.

1 Qui et omnes a quodam vento, ut ardentes lampades, volante moventur, quia angelicos spiritus istos Spiritus Dei vivens et in veritate ardens, ad zelum suum contra inimicos suos movet.
2 Qui etiam plenus vocum est, quae ut sonus maris sonant, quoniam plenitudinem et perfectionem omnium laudum habet, quibus et angelica et humana creatura ad laudem Dei infunditur.
3 Et, ut vides, ventus idem voces suas in zelo suo extendit, quia Spiritus Dei voces rectitudinis iudiciorum suorum ad vindictam reproborum convertit.
4 Atque per ipsam in praefatam nigredinem praedictae nubis ignem misit, unde illa in nigredinem sine flamma exarsit, cum beati spiritus incoeptionem perditorum angelorum videntes ad honorem Dei properabant.
5 Ignem quoque ultionis super pessimam infidelitatem intentionis eorumdem inimicorum suorum ardenter fundebant, illis non ad correctionem, sed ad maiorem exsecrationem absque omni luce salutis aestuantibus, nec Creatori suo debitum honorem exhibere volentibus.
6 Nam quia sine fulgore laudis Creatoris sui esse volebant, pro nihilo computati sunt, quemadmodum pergamenum non scriptum vacuum est, honorem scripturae non habens.
7 Sed et mox in illam flavit, eamque ut densum fumum evanescere et corruere fecit, quoniam idem zelus per beatos spiritus conatum reproborum adnihilavit, sursumque ascendere volentem, attenuavit et depressit.
8 Multitudines enim bonorum angelorum in Deum aspiciunt, atque cum omni symphonia laudum eum cognoscunt, et cum mirifica singularitate mysteria ipsius, quae semper in eo fuerunt et sunt, laudant, et nequaquam hoc omittere possunt, quia nullo terreno corpore gravantur.
9 Divinitatem quoque cum viventibus sonis excellentium vocum enarrant, quae super numerum arenae maris sunt, superque numerum cunctorum fructuum qui in terra germinantur, atque super numerum sonorum qui per omnia animalia proferuntur, et super omnem fulgorem qui per solem et lunam et stellas in aquis fulget, et super omnes sonos aetheris qui per flatus ventorum, qui quatuor elementa elevant et sustinent, fiunt.
10 Sed in omnibus his vocibus laudum suarum beati spiritus divinitatem nullo fine capere possunt.
11 Quapropter et ipsi in vocibus suis novitatem semper faciunt.
12 Praefatus quoque zelus sic illam corruentem ab austro retro supradictum montem ad aquilonem in quamdam infinitam profunditatem proiecit, ita ut se deinceps erigere non valeat, praeter quod nebulam quamdam aliquando super terram mittit.
13 In quo ostenditur quod ipse per virtutem sanctitatis angelorum, intentionem malignorum spirituum iam vacillantem, a loco beatitudinis retro aspectu semper viventis ad infelicitatem perditionis, et indeficientis calamitatis repulit, cum illos ad tantam contritionem redegit, ut deinceps rebellare Deo non possint, quamvis pessimis suggestionibus suis homines attentare non negligant.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.567