Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 6, II. De praescientia et praedestinatione et ordinatione Dei ab aeterno omnia praenoscentis, et in tempore cuncta creantis, et opera rationalis creaturae districto iudicio examinantis.
1 | Deus in praescientia sua omnia novit, quoniam antequam creaturae in formis suis fierent, eas praescivit nec quidquam eum latuit, quod a principio mundi usque ad finem eius procedit. |
2 | Quod et praesens visio declarat. |
3 | Vides enim quasi cuiusdam magnae civitatis instrumentum quadratum, quod designat divinae praedestinationis opus stabile et firmum, velut quodam splendore et quibusdam tenebris, quasi muro hinc et hinc circumdatum, quia fideles ad gloriam, infideles autem ad poenas iusto iudicio ab invicem separati deputantur, ac etiam quemadmodum quibusdam montibus et imaginibus exornatum, id est magnis prodigiis miraculorum et virtutum munitum et exaltatum, quoniam Deus omnia opera sua vera et iusta faciens, ea tanta fortitudine corroboravit, ut nullo impulsu illius defectus exterminari possint. |
4 | Quod autem velut in medio orientalis plagae vides quasi montem magnum et excelsum duri albique lapidis, sicut eius de quo ignis eiicitur, formam habentem, hoc designat quod in fortitudine iustitiae Deus est, magnus in potestate, excelsus in gloria, durus in severitate, albus in lenitate, quoniam omnia iudicia sua in ardore aequitatis perficit. |
5 | Ipse enim iustus est, et iniustitiam omnino conterit, quia coelum et terra super eum fundata sunt firmamentumque cum omnibus creaturis sustinet quemadmodum lapis angularis totum aedificium continet. |
6 | In cuius summitate sicut speculum tantae claritatis et puritatis resplendet, ut etiam splendorem solis excellere videatur, quia in excellentia Dei praescientia ipsius tam lucida tamque perspicua existit, ut omnem fulgorem creaturarum excedat. |
7 | In quo etiam velut columba expansis alis apparet, quasi ad volandum praeparata, quoniam in eadem praescientia divina ordinatio se expandens, ad manifestationem sui processit. |
8 | Nam cum Deus voluit, omnem creaturam prodire fecit. |
9 | Et ut alibi duae alae ad volandum assunt, et ut supra montem sedens considerat, quo volare velit, ita et divina ordinatio duas alas in angelis et hominibus habens, in possibilitate sua velut in monte omnia ordinando sedet; quemadmodum etiam vir qui silendo omnia quae vult ordinat, atque in praesidiis angelorum hominem muniens, ipsi cum voluntate et opere quasi alas ad volandum dedit, et in veteri lege velut tacens siluit, quoniam lex tota significativa fuit. |
10 | Ipsa enim in omnibus praeviderat, quod figura in quo vivens spiraculum et scientia erat, nosset quid operari deberet, cum per viventem ventum, id est animam, seu ad dexteram seu ad sinistram respiceret, et si ad dexteram volaret mercedem vitae acciperet; si vero ad sinistram tenderet, debitis poenis ibidem subiaceret. |
11 | Ordinationem itaque istam Deus sub velamento alarum suarum habet, ita ut illum qui ad eum volat sic dicendo: 'In te exsultabo quoniam fecisti me, unde et anima mea haeret post te,' ipsius dextera protegens suscipiat, plurimaque ornamenta illi tribuat; hunc vero qui ei adhaerere recusat, perire permittat ut praefatum est. |
12 | Sed et cum Filius Dei indumentum carnis assumpsit, quod sanctae divinitati adhaesit, per quam ipse opus suum quod nondum perfectum erat, in humanitate sua proficeret, mox virtuose cum hominibus, de quo angeli mirabantur, volavit, quod nullus alius hominum nisi Verbum Dei incarnatum facere potuit, illosque per idem indumentum suum sanctificavit, quatenus in eum aspicientes, seipsos abnegarent, atque ut in expansis alis suis cum eo ad superna desideria volarent. |