monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 49
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLVIII. Qualiter haec secundum allegoriam per Incarnationem Filii Dei et praedicationem Evangelii et operationem sancti Spiritus compleantur in filiis Ecclesiae, et subiectis fidei Christianae. <<<    

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLIX. Item quomodo haec eadem iuxta tropologiam in profectu et perfectione uniuscuiusque fidelis consummentur.

1 'Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum [Gen. II].' Hoc considerandum sic est: Illae coelestes et terrenae virtutes et omnis ornatus eorum in iustitia et veritate cum bonis operibus in homine perficiuntur.
2 'Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat [ibid.]' Et Deus per septimum diem, qui Filius eius est, in quo omnis plenitudo boni operis orta est, in homine bonum opus cum omnibus perfectis virtutibus complet, ut faber pretiosos lapides operi suo quod facturus est imponit, quia omnia bona opera in homine, qui per gratiam sancti Spiritus operatur, pleniter ornantur.
3 Tunc etiam Deus in Filio suo ab omni opere requiescit, scilicet ab opere illo in quo homo iam perfectus est, quia ipse iuxta opera in Filio Dei, qui septimum opus erat, in utero Mariae Virginis operari coepit.
4 'Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere quod creavit Deus ut faceret [ibid.].' Benedixit Deus septimum diem in perfectione bonorum operum, hoc est hominem, qui membrum Filii eius est in ipso. Quomodo? Scilicet ut interiorem benedictionem, id est eumdem Filium eius, qui de corde ipsius exivit, imitetur, quatenus per exempla eius, qui Deo Patri obediens factus est, ad vitam revertatur.
5 In ipso quoque homine praefata coelestia opera sanctificat, cum illi secum gloriam et honorem concedit, ut proximo suo unumquodque debitum, cum voluerit dimittat.
6 Atque ab hac Pater operum severitate iam cessat, qua ante Incarnationem Filii sui nullum coeleste regnum intrare permittebat; nunc autem in eodem Filio suo introitum supernorum gaudiorum patefacit, cum unumquodque debitum homini quod ex corde confitetur, per eumdem Filium suum remittit.
7 Haec ergo fidelis fideliter intelligat, nec in his illum qui verax est contemnat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.559

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik