monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8 > 186 > 35 > 160 > 225 > 126 > 163 > 179 > 153 > > 22 > 198 > 139 > 173 > 2 > 28 > 48
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLVII. De perfectione coeli et terrae, et omni ornatu eorum, et completione operum Dei, quae septimo diei ascribitur, et de sanctificatione eiusdem diei, et de requie ipsius Dei quomodo ad litteram intelligenda sint. <<<     >>> XLIX. Item quomodo haec eadem iuxta tropologiam in profectu et perfectione uniuscuiusque fidelis consummentur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLVIII. Qualiter haec secundum allegoriam per Incarnationem Filii Dei et praedicationem Evangelii et operationem sancti Spiritus compleantur in filiis Ecclesiae, et subiectis fidei Christianae.

1 'Igitur perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum [Gen. II].' Hoc considerandum sic est: Perfecta sunt cuncta coelestia opera, quae in transitu terrenarum rerum ad coelos tendunt, cum terrenis rebus quas necessitas nascentium filiorum hominum habet, et ita omne illud perfectum decus coelestium operum in Ecclesia constitutum est.
2 'Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat [ibid].' Completa est omnis constitutio haec in omnibus his; et hoc ita scilicet quod ego in Filio meo die septimo, id est in plenitudine totius boni, omnem operationem meam sic definivi, ut omnis ecclesiasticus populus videndo, audiendo, et per doctrinam scrutando, bene noverit quid sibi in praeceptis meis faciendum sit.
3 Et omnis constitutio mea ita festiva fuit, ut eam in nullo alio nisi in Filio meo a me misso ostenderem, qui omnes ordinationes meas per doctrinam suam, et per apostolos suos cum manifesto opere complevit, quas prophetae prius in umbratione viderunt.
4 Tunc etiam septimus dies requiei meae in Ecclesia refulsit, ita ut postea in aperto opere nihil aliud nec in praedicatione, nec cum signis miraculorum, nec cum visione antiquorum sanctorum operarer, nisi ut in Filio meo opera vitae, et quamplurima secreta, tam futura quam praeterita et praesentia, manifestarem; et electos meos tam benigne monerem, ut Incarnationem eiusdem Filii mei, quae in primo germine floruit, imitarentur.
5 'Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum [ibid.],' quia in ipso cessaverat ab omni opere, quod creavit Deus ut faceret.
6 Istum septimum diem in salvatione animarum benedixi, et sanetificavi, dum Filium meum in utero Virginis misi incarnari.
7 Et benedixi ac sanctificavi eum, quia in isto die meo multum delector, scilicet in illis qui quasi flores rosarum et liliorum iugo legis emancipati, tantum me inspirante se constringere libere incipiunt, ut etiam Incarnatio Filii mei, quam in prophetia ante promiseram, praecepto legis obnoxia non est.
8 Cessavique operari tali modo in Ecclesia, quae iam in opere sancto sicut nunc lucet, in plena constitutione perfecta est, quia Filius meus, qui meum septimum opus est, ex utero Virginis per humanitatem procedens, omnia haec in Spiritu sancto mecum perfecit, secundum hoc quod in Evangelio dicit: 'Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII].' Hoc considerandum sic est: A Deo Patre data est mihi, qui Filius Virginis sum, omnis potestas haereditario iure in coelo facere, et in terra diiudicare quae facienda et diiudicanda sunt, non tamen ut voluntatem Patris mei transcendam, sed illam in omnibus inspiciam, quia ego in Patre et ipse in me est.
9 Et iterum alio modo:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.559