monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9 > 49 > 47
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLVI. Repetitio omnium quae de opere sexti diei scripta sunt in Genesi, quomodo secundum moralitatem intelligi vel teneri debeant, et appositio duorum testimoniorum Psalmi et Evangelii, et quo sensu ipsa quoque accipienda sint. <<<     >>> XLVIII. Qualiter haec secundum allegoriam per Incarnationem Filii Dei et praedicationem Evangelii et operationem sancti Spiritus compleantur in filiis Ecclesiae, et subiectis fidei Christianae.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLVII. De perfectione coeli et terrae, et omni ornatu eorum, et completione operum Dei, quae septimo diei ascribitur, et de sanctificatione eiusdem diei, et de requie ipsius Dei quomodo ad litteram intelligenda sint.

1 'Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum [Gen. II].' Hoc considerandum sic est: Superiora et inferiora elementa cum omnibus sibi adiacentibus viribus tanta plenitudine et perfectione perfecta sunt, ut omni penuria ablata, in abundantia convenientis utilitatis gaudeant.
2 'Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat [ibid.].' Completio sex distinctionum praefatorum operum dies septimus appellata est, cum Deus omnia quae creare praeordinaverat ad perfectum duxit.
3 Ac sic requievit die septimo operari cessans, quoniam omne opus suum in formis suis perfecerat.
4 Et benedixit dici septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus ut faceret.
5 Deus benedixit diei septimo cum laude, atque eum cum honorificentia solemnitatis sanctificavit, quoniam omnis creatura in illo pleniter creata existit, quam Deus praeordinaverat fieri, de qua alia genita procedit.
6 Unde et omnis angelica turba, omniaque occulta mysteria Divinitatis, de perfectione operis Dei Deo benedicebant, ipsumque laudabant, quia cum septem donis Spiritus sancti omne opus suum perfecerat.
7 Item alio modo?
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.558

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik