Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLVI. Repetitio omnium quae de opere sexti diei scripta sunt in Genesi, quomodo secundum moralitatem intelligi vel teneri debeant, et appositio duorum testimoniorum Psalmi et Evangelii, et quo sensu ipsa quoque accipienda sint.
1 | 'Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli et bestiis terrae, universaeque creaturae, omnique reptili, quod movetur in terra [Gen. I].' Videt Deus hoc bonum esse, et multum cum superiori dulcedine in hoc delectatur, quod homo in prima iustitia quam ipse in homine constituit eum requirit, et in semetipso dicit: Iste homo cum omni incoeptione iustitiae se ipsum in illicitis desideriis suis superando tangit me, et cum lucido desiderio primae constitutionis meae, quam in primo ortu, dum homo mihi debuit obedire, constitui, per bona opera erigit. |
2 | Nunc nos tres personae, illa vis unius substantiae, quae primum hominem ad imaginem et similitudinem suam creando tetigit, faciamus ut homini isti magnus honor de sanctitate et cognitione divinarum rerum detur, ita ut sicut patronus habeatur, et dilectionem sanctae Incarnationis in imagine Dei ad proximum suum habeat, et in scientia sua honorem divinitati in similitudine Dei exhibeat, quatenus per institutionem Evangelii, et per virtutes temporalibus rebus praelatus, se ipsum etiam Deo sacrificet, ita scilicet ut corpus suum per abstinentiam affligat, et se a terrenis ad coelestia promoveat, quatenus cum ipsis virtutibus quae in eo impletae sunt operetur, et ipsae virtutes cum eo, atque in hac praelatione ipse Deum timeat et diligat. |
3 | 'Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram, et subiicite eam et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram [ibid.].' Et nunc Deus hominem ad honorem sibi creat ita ut ipse omnino in deitate et in humanitate sua in illo cognoscatur. |
4 | Quomodo? |
5 | Potentia Deitatis omnia creantis et regentis in magistratione hominis ad imaginem eius secundum rationem facti, qua caeteris creaturis praeest, apparet, miseratio eius qua mundo ex humanitate subvenit, in compassione ipsius hominis, qua proximo suo secundum possibilitatem suam parcere et misereri debet, agnoscitur; et haec bona exempla Verbi Dei sunt, ut Psalmista David ait: 'Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes [Psal. LXXXI].' Hoc considerandum sic est: Ego vobis hominibus dixi: in hoc Dii estis, quod homo omni creaturae dominatur, eam ad omnem necessitatem suam sicut desiderat sibi subiiciens, quoniam quemadmodum omnipotentem Deum in fide et timore et amore habet, sic creatura hominem velut Deum per magisterium timoris inspicit et diligit, cum ab ipso pascitur. |
6 | Sed et filii illius qui in excelsis altus est, vos homines dicimini, quia per gratiam viventis Dei rationales creati estis, quasi ab ipso nati sitis, et quoniam omnem scientiam quae vobis necessaria est ab ipso habetis: irrationale autem animal nihil aliud scit nisi quod sensu capit. |
7 | In homine quoque, id est in viventi scientia hominis, vim et fortitudinem perspicuae iustitiae creat, ita ut nec in se ipso, nec in aliis iniquitati ullatenus prave cedat, quod quasi virile est. |
8 | In eo etiam creat, ut per donum divinae gratiae homini in peccatis vulnerato, cum misericordia parcat, et ut miserias ipsius ita adtendat, quatenus vinum poenitentiae ei infundat, ipsumque oleo misericordiae ungat, sic ne ipse homo propter excedentem mensuram, et in remissibilem poenitentiam cadat, et ne tepidus in vanitatem pravorum operum involvatur, quod quasi femineum est. |
9 | Et istud Deus benedicit, quia humanitatem Filii eius tangit, ut idem Filius Dei in Evangelio dicit: 'Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est [Matth. XII].' Hoc considerandum sic est: Omnis homo gratia Dei suffultus, qui fecerit bona intentione voluntatem Patris mei, qui per divinitatem Pater meus est in coelis habitans, quia Filius Virginis sum, ita ut hoc in quo natus est repudians, ad Deum cum interiori homine volet, iste in alia natura quam conceptus sit, Deum imitando, et in veneratione perfecti timoris ipsum semper inspiciendo frater meus est. |
10 | Deum quoque fideliter in amplexione charitatis assidue habendo soror mea in hac devotione est, atque in omnibus operibus suis cum voluntate perfectionis ad eumdem Patrem meum ascendendo; et in corde, et in corpore eum frequenter portando, mater mea existit, quoniam sic me generat, ubi toto studio sanctitatis in Patre meo per plenitudinem beatorum virtutum floreo. |
11 | Tunc Deus in semetipso dicit: Iste homo in viribus fortissimarum virtutum crescat, et multiplicatio earumdem virtutum in eo colatur, ut illa terra scilicet caeteri homines pretiosa pigmenta bonorum operum de eodem nomine audiendo et intelligendo repleatur, et praeceptis eius se subdant, atque ipse homo cum superabundanti felicitate desideriis suis dominetur, in eisdem virtutibus omnem pompam saeculi, quae quasi mare est sibi abstrahens, et ut in virtutibus et in his quae in viribus suis ad bonum mobiles sunt superno desiderio ad coelestia currat, ita ut hae virtutes homini illi illicita desideria, quae quasi terra sunt, abstrahant. |
12 | 'Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terrae, omnique volucri coeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. |
13 | Et factum est ita [Gen. I].' Et nunc etiam in Spiritu sancto dicit: Ecce omnia germina virtutum, quae supra dicta sunt, semen verbi mei afferentia super desideria carnis hominis istius, qui se ita constringit, et omnes fortiores virtutes ad maiora praecepta ascendentes posui, ut in semetipsis recto desiderio bonum semen generis sui in verbo meo habentes, sint ei in cibum refectionis animae; ita ut etiam omnes virtutes per humilitatem Deo subiectae, et in coelesti militia volantes, et quae hominem a terrenis rebus ad coelestia removent, et in quibus viventes vires de plantatione Spiritus sancti sunt, cum eo in anima ipsius pascantur, et ipse etiam cum illis in his omnibus alatur. |
14 | Et haec omnia in homine illo ita fiunt, qui sic in Deo proficit: 'Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona [ibid.].' Videt et nunc Deus quod omnia quae Spiritus sanctus tribuit, valde bona sunt, quia in plenitudine omnium virtutum perfecta sunt, cum prius unaquaeque virtus in semetipsa tantum unum bonum esset, hic autem omnia pariter bona sunt, quia in homine simul apparendo impleta sunt. |
15 | 'Et factum est vespere, et mane dies sextus [ibid.].' Et nunc a Deo in homine fit, ut bonus finis cum bono initio sextae virtutis, quae obedientia est, tanquam dies sextus resplendeat. |