Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLV. De diversitate victualium homini et iumentis in Genesi concessorum, qualiter modo spiritualiter in ecclesia secundum distributionem vel perceptionem spiritualis alimoniae, quod est verbum Dei, teneatur; et quomodo appositum Christi testimonium dicentis: 'Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei; sed et hoc quod scriptum est: 'Et factum est vespere et mane dies sextus,' accipiendum sit.
1 | 'Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas. |
2 | Et factum est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus in admonitione Spiritus sancti hominibus dicit, qui se omnibus praedictis causis subdunt, scilicet quomodo se Deo in desiderio animae suae diligenter adiungant. |
3 | Nunc haec terra, id est homo, viventes virtutes animae producat, ita ut exterior homo negotium animae tenens, ad Deum semper suspiret, ut anima et corpus Deo in genere fortissimae virtutis obedientiae, quae morti vim suam in Deo occulte abstulit, obediant, quemadmodum iumenta per subiectionem homini subdita sunt, et ut etiam reptile in officio vilitatis illi subiacet, et sicut bestiae terrae ei serviunt, et ut homo propter subiectionem humilitatis homini se subdit, quia obedientia poena superbiae est omnino eam confundens. |
4 | Et fecit Deus bestias iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terrae in genere suo. |
5 | Ab omnipotente Deo in homine, qui prius per superbiam libere peccaverat. |
6 | timor surgit, ita ut ipse homo Deum requirere incipiat, ut primus homo praeceptum obedientiae a Deo suscepit. |
7 | Et sic Deus in homine facit, quod seipsum sua propria voluntate in subiectionem hominum propter amorem Dei prosternit, ut bestiae ab hominibus comprehenduntur, a quibus etiam nutriuntur et instituuntur, sicut ipsi volunt. |
8 | Similiter homines in illam subiectionem magistrorum secundum speciem sanctae humilitatis computantur, mancipati obedientiae in forma iumentorum, ac etiam in illa vilitate reptantis naturae, ita ut in propria voluntate sua secundum voluntatem magistrorum suorum conculcentur, sicut vilis natura reptilis in genere suo conculcatur. |