monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLIII. Quomodo historia quae de opere sexti diei in productione iumentorum et reptilium terrae et formatione hominis scripta est, ad litteram intelligenda sit, et quod homo secundum corpus ad imaginem humanitatis filii Dei, quam ab aeterno ex Virgine assumpturum praesciverat, et secundum animam per scientiam vel imitationem boni ad similitudinem divinitatis factus sit. <<<     >>> XLV. De diversitate victualium homini et iumentis in Genesi concessorum, qualiter modo spiritualiter in ecclesia secundum distributionem vel perceptionem spiritualis alimoniae, quod est verbum Dei, teneatur; et quomodo appositum Christi testimonium dicentis: 'Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei; sed et hoc quod scriptum est: 'Et factum est vespere et mane dies sextus,' accipiendum sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLIV. Quomodo iuxta allegoriam per Verbum Dei loquentis per apostolos de terra Ecclesiae in fide catholica iumenta, et reptilia, et bestiae, homo quoque qui cunctis praeesse deberet secundum differentias aetatum, intellectuum, vel graduum in Ecclesia viventium, et illa producta, et iste formatus, et in quo vel ad quid crescere et multiplicari intelligatur.

1 'Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas.
2 Et factum est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Terra, scilicet Ecclesia mea, omnes viventes virtutes producat, quas per doctrinam apostolorum in omnibus generibus virtutum constitui.
3 Coniugati namque, qui sub iugo legis sunt, recte vivant; illi etiam qui in abstinentia carnalium desideriorum reptant, corpora sua in vigiliis, in ieiuniis et in orationibus macerent.
4 Qui autem omnem substantiam suam Deo offerunt, etiam animas suas pro ipso ponant, omnia illicita in operibus suis sic dimittentes, ut Deo Salvatori per subiectionem praeceptorum eius, quae eis constituta sunt, placeant.
5 Et sicut bestiae terrae naturam secundum species suas sibi constitutam non transeunt, ita etiam ipsi constitutam sibi formam secundum vires suas observent; et sic in virtutibus istis abstinentia saecularium rerum perfecta erit.
6 'Et fecit Deus bestias iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo [ibid.].' De gratia Dei in Spiritu sancto omnes illae magnae virtutes spiritalium institutionum, et omnes istae ordinationes saecularium, atque omnes hae vires abstinentium in catholica fide factae sunt.
7 'Et vidit Deus quod esset bonum et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli et bestiis, universaeque creaturae, omnique reptili quod movetur in terra [ibid.].' Et similiter vidit Deus omnes virtutes istas bonas esse, et ait in semetipso: 'Nunc faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ad aedificationem Ecclesiae.' Quomodo? Faciamus eum ad instructionem Ecclesiae, ut ipsa cum homine ad omnem aedificationem eius erigatur, et ut ipse in forma sua ornatus in rationalitate, id est ad imaginem nostram, et in scientia ac in sapientia, id est ad similitudinem nostram formetur, ita ut ipse cum divino opere et humanis iustis operibus Ecclesiam aedificet, ut ei lex in Filio meo detur, qui de corde meo natus est, quae etiam in Spiritu sancto accenditur.
8 Et homo in Ecclesia cum scientia sua terrenis rebus cum observationibus Evangelii quod Deus dedit, et cum virtutibus ad bonum volantibus praesit; ipse etiam substantiam et animam suam cum subiectione praeceptorum Dei, et cum omnibus caeteris virtutibus coelorum pro Deo ponat, atque in abstinentia carnalium corpus suum maceret, ita ut ipse homo virtutes istas perficiat.
9 Ipsae quoque virtutes in observatione omnium praeceptorum Dei hominem ipsum perficiant, sicut de virtute in virtutem ascendendo, ipsis nunquam saturari possit; et semper in hoc mobilis sit, ut a malo recedat, et bonum faciat.
10 'Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram et subiicite eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram.
11 ' Deus hominem in Ecclesia ad agnitionem divinitatis suae creavit, ut in anima sua coelestes virtutes operari cum suspiriis animae possit, cum quibus Ecclesia gemmis virtutum ornata est.
12 Creavit eum etiam ad imaginem Dei, quae Filius est, ut cum ardenti amore circumdatus sit, omnia bona in castitate eum excellentioribus virtutibus perficiendo, et ut Ecclesia Dei cum operibus Dei perficiatur.
13 Sic ergo Deus populos creavit, ut viriles, quae masculina persona sunt, in coelestibus virtutibus haberent, et ut etiam in timore Dei, in angustia animae, in saeculari vita sub nascentium cura filiorum vincerent, quae feminea persona est, ut et Ecclesia cum ea aedificaretur.
14 Et in his praedictis causis Deus ea cum plena benedictione sanctae Incarnationis benedixit; in hoc scilicet quod Filius Dei humanitate indutus est, atque ideo omnia genera virtutum in spiritalibus, et in saecularibus quae propter amorem Dei proficiunt, fortiter stillare debuerunt, quia Deus, Deus et homo est, de quo omnis viriditas pullulat.
15 Et in admonitione Spiritus sancti ait, ut populi in Ecclesia in affluentibus iustis desideriis crescentes, in unaquaque vita secundum timorem Dei procederent, et in his multiplicarentur, ut in studiis suis fructuosi essent, et virtutes in se ipsis semper innovando, non arescerent; et sic, replerent illam terram, scilicet Ecclesiam, et subiicerent eam Christo et dominarentur in ea, ita ut Evangelium sequerentur, et cum volantibus atque viventibus virtutibus, quae se a terrenis rebus removent, et in bono stabiles sunt, se ad coelestia erigerent.
16 'Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terrae, omnique volucri coeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita [ibid.].' Deus in omni constitutione Ecclesiae dixit: Ecce iam dedi et misi vobis rectam fidem per Filium meum, quem vos in viriditate inaratae terrae, id est in utero Virginis, super terram natum vidistis, ut intacta terra flores germinat.
17 Filius autem meus semen Verbi Dei attulit, ut super promissam terram, scilicet sanctam Ecclesiam, qua coelestis Ierusalem construitur, seminaretur, attulitque legem coniugatorum, qui propagationem seminis sui in nationibus habent, quomodo secundum timorem praeceptorum meorum vivere debeant, ita ut data lex mea vobis in cibum sit, unum in constructione animae, sicut corpus cum cibis pascitur, pascimini, quia Filius meus dixit: 'Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei [Ioan. IV].' Hoc considerandum sic est: Meus cibus qui Filius Dei sum, ille est, ut passioni me corporaliter subiiciam, per quam hominem ad paradisum unde eiectus fuerat, devicto diabolo, secundum voluntatem Patris mei reducam, quia Pater meus ad hoc me misit in mundum, ut salvum faciam illum.
18 Nam ego a Patre missus, in maternis visceribus carnem sine virili humiditate suscepi.
19 Cibus ergo ille in quo Patri meo absque aetate aequalis sum, melior cibo illo est, quo ad horam secundum carnem pascor, ubi coelestis Pater me ad tempus in saeculo isto esse, et cum hominibus conversari voluit, quatenus per verba mea in salvationem redeant, cum eos mecum ad coelestia sursum retraxero.
20 Sic enim opus meum est, cum in humanitate mea hominem redemi, ut et illo se undum me operetur.
21 Vos ergo cum lege mea pascamini, ut animae vestrae non deficiant, quia vobis tempus escarum in lege Dei constitui, in qua pascua vitae invenietis, in quibus omnibus non deficietis, si ea servaveritis, sed in aeternum vivetis.
22 Hominibus quoque per virtutes praeceptis Dei vivi subditis et in coelesti militia imitatoribus Christi effectis, qui a terrenis rebus se removentes, omni devotione ad iustitiam anhelant, et de virtute in virtutem quae ad bonum mobiles sunt, in terra repromissionis ascendunt, et illis sint ciborum differentiae, et tempora temporum, quae eis a magistris constituta sunt.
23 tempora etiam illa populus ex institutione legis observare debet, in quibus festivitates celebrandae sunt et ieiunia peragenda.
24 De ipsis quoque cibis ista distinctio tenenda est, ut non ad superfluitatem, sed sicut opportunitas necessitatis exegerit assumantur, et unicuique secundum mensuram illam qua ipse in Spiritu sancto confortatus et instructus est, lecte dispensentur.
25 Istud Christianus homo, qui aedificatio Ecclesiae est, audiat, ut capiti suo recte consentiat.
26 Et hoc ita factum est, quia verba Dei et virtutes in Christiano populo cibus vitae in Ecclesia factae sunt.
27 'Viditque Deus cuncta quae fecerat,' hoc est approbavit omnia haec proposita et praecepta, et data tempora omnium praedictarum virtutum; 'et erant valde bona,' quia in plenitudine exoptabilis gratiae omnipotentis Dei peracta sunt, ita ut eis nihil deesset, unaquaque virtute solum bonum prius existente; sed hic pariter omnia bona erant, cum omnia pariter apparerent, ut convivium plenum est cum in omnibus iustitiis suis perficitur.
28 'Et factum est vespere et mane dies sextus.
29 ' Illa mutatio instabilitatis quod in Ecclesia nondum firmitas constitutorum praeceptorum erat, coepit se declinare pro mane fortis iustitiae omnis constitutae legis, quemadmodum dies cum viribus solis confortatur, dum sol in ordine suo stat, ut hinc fieret dies sextus, et ut quasi in sexta luce fortis fidei, populis praecepta Dei secundum voluntatem eius, et secundum doctrinam magistrorum suorum in Ecclesia adimpleret.
30 Et iterum alio modo?
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.554

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLIII. Quomodo historia quae de opere sexti diei in productione iumentorum et reptilium terrae et formatione hominis scripta est, ad litteram intelligenda sit, et quod homo secundum corpus ad imaginem humanitatis filii Dei, quam ab aeterno ex Virgine assumpturum praesciverat, et secundum animam per scientiam vel imitationem boni ad similitudinem divinitatis factus sit. <<<     >>> XLV. De diversitate victualium homini et iumentis in Genesi concessorum, qualiter modo spiritualiter in ecclesia secundum distributionem vel perceptionem spiritualis alimoniae, quod est verbum Dei, teneatur; et quomodo appositum Christi testimonium dicentis: 'Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei; sed et hoc quod scriptum est: 'Et factum est vespere et mane dies sextus,' accipiendum sit.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik