Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLIII. Quomodo historia quae de opere sexti diei in productione iumentorum et reptilium terrae et formatione hominis scripta est, ad litteram intelligenda sit, et quod homo secundum corpus ad imaginem humanitatis filii Dei, quam ab aeterno ex Virgine assumpturum praesciverat, et secundum animam per scientiam vel imitationem boni ad similitudinem divinitatis factus sit.
1 | 'Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas [Gen. I].' Hoc considerandum sic est. |
2 | In inexstinguibili Verbo suo iussit Deus ut terra animalia viventia in genere suo, id est diversa genera animalium, in formis suis produceret, scilicet iumenta, quae homini servirent, reptilia in quibus homo timorem Dei habere disceret; bestias etiam, quae illi honorem Dei demonstrarent; unumquodque animal speciem generis sui habens Quod et sic impletum est; quatenus homo omnem plenitudinem in eis haberet, ita ut illud eligeret quod ad necessitatem suam sibi prodesset, illudque negligeret quod sibi contrarium foret, et hoc modo honor eius plenus foret. |
3 | Iumenta enim homini se adiungunt, reptilia autem eum abhorrent; bestiae vero eum fugiunt, et omnibus his dominatur. |
4 | 'Et fecit Deus bestias iuxta species suas, et iumenta; et omne reptile terrae in genere suo [ibid.],' videlicet bestias quae ferocitate sua timorem homini incutiunt, iumenta quae illi serviunt, reptilia quoque quae se coram co abscondunt, ut praefatum est. |
5 | 'Et vidit Deus quod esset bonum et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli et bestiis, universaeque creaturae, omnique reptili quod movetur in terra [ibid.].' Vidit intuitu bonitatis suae quod esset bonum et utile ut totus orbis terrarum plenitudinem honoris hominis haberet, et ait quasi hominem ad prandium vocans, qui una vis unius substantiae divinitatis in tribus personis sumus: 'Faciamus hominem ad imaginem nostram, id est secundum tunicam illam quae in utero Virginis germinabit, quam persona Filii pro salute hominis induens, de utero illius, ipsa integra permanente, exibit, et a qua tunica divinitas nunquam recedet, sed humana anima pro redemptione eiusdem hominis corpus per mortem exuet, illudque per potentiam Divinitatis suscitantem, iterum resumet. |
6 | Faciamus quoque eum ad similitudinem nostram, ut scienter et sapienter ea intelligat et discernat, quae in quinque sensibus suis operaturus est, ita ut etiam per rationalitatem vitae suae, quae intra ipsum abscondetur, et quam nulla creatura in corpore manens videre potest, praeesse sciat piscibus qui in aquis natant, et volatilibus in aere suspensis et bestiis indomitis, universaeque creaturae super terram commoranti, omnique reptili se moventi in terra, quia rationalitas hominis omnia haec praecellet. |
7 | 'Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus et ait; Crescite et multiplicamini et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram [ibid.]' Creavit Deus hominem secundum formam humanae carnis, qua filius eius sine peccato induendus erat, sicut et homo tunicam suam ad similitudinem sui facit, secundum formam utique illam quam Deus ante saecula praesciebat. |
8 | Creavit hominem, masculum, scilicet maioris fortitudinis, feminam vero mollioris roboris, faciens et in recta mensura longitudinem et latitudinem in omnibus membris illius ordinans, quemadmodum etiam altitudinem, profunditatem et latitudinem reliquae creaturae in rectum statum posuit, ne aliqua illarum alteram inconvenienter transcendat. |
9 | Sic et Deus omnem creaturam in homine signavit, et intra ipsum similitudinem angelici spiritus, hoc est animam ordinavit, quae in forma hominis operatur, nec ab ulla creatura dum in corpore est videtur, sicut nec divinitas ab ulla mortali creatura videri potest. |
10 | Anima enim de coelo, corpus autem de terra est, et anima per fidem, corpus vero per visum cognoscitur. |
11 | Masculum nempe et feminam Deus creavit; sed masculum prius, feminam vero postea de viro tollens, illaque parit, sicut et masculus per fortitudinem virium suarum generat, quae in ipso absconditae sunt. |
12 | Per hiemem enim et aestatem fructus crescunt, et proferuntur, et absque istis nulli perficiuntur. |
13 | Per radicem quoque arboris, quae viriditatem in se continet, flores et poma enutriuntur et ab uno sunt; ita per masculum et feminam multi procreantur, qui tamen ab uno creatore procedunt. |
14 | Nam si masculus solus, vel si femina sola esset, nullus homo generaretur. |
15 | Unde etiam vir et femina unum sunt, quoniam vir est quasi anima, femina vero velut corpus. |
16 | Benedixitque eis ille in quem angeli ipsum cognoscendo et laudando aspiciunt, et praecepit ut in augmentatione crescerent, et in multitudine proficerent, et imperio suo terram replerent, et eam sibi subiicerent, quatenus dum ab homine coleretur, in fructus prorumperet; et ut etiam dominarentur in aquis natantibus, et in aere volantibus, quia ea cum expansione quinque sensuum praecellerent, et omnibus animantibus motionem vitalis aeris super terram habentibus, quoniam illa gloria rationalitatis superarent. |
17 | Cum enim homo in plenum numerum sicut Deus eum constituit perficietur, ad terram illam quae ex terrenis hominibus terra viventium nominatur proveniet, et deinde societatem cum Agno in coelis habebit. |
18 | O quam magnum gaudium est, quod Deus homo fieri dignatus est, existens in angelis divinus, in hominibus humanus! |
19 | Quapropter vere Deus et homo credendus est. |
20 | Et ideo etiam Deus hominem ad tunicam suam, et ad plenum numerum qui nunquam ab homine secedit posuit, quia et illi velut pater filio suo fecit, qui ei haereditatem quae ad ipsum respicit, distribuit, cum ei pisces et volatilia omniaque viventia quae sine rationalitate vivendo super terram moventur subiecit. |
21 | 'Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae, omnique volucri coeli et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum; et factum est ita [ibid.].' In inexstinguibili Verbo suo dixit Deus, quod dederit homini herbam seminariam, ligna quoque in semetipsis sementem emittentia, ut sint illi in cibum, non quod homo omnibus herbis et lignis vescatur, sed quod illis animantibus pascatur quae et herbis et lignorum fructibus vescuntur, et quod etiam ei concesserit, ut in animantibus terram inhabitantibus, volucribusque et omnibus quae hac et illac in motibus suis in terra feruntur, et in quibus vitalis aer continetur habeat pastum. |
22 | Omnia enim quae in terra vivunt viriditate illa quae de terra prorumpit vesci noscuntur; non ita quod omne animal herbis aut lignorum frugibus utatur; sed quod cum alterum alteri escam in semetipso exhibet, praedictarum herbularum et virentium ramusculorum usu nutriatur. |
23 | Et praeceptum Dei hoc modo adimpletum est, quoniam omne quod est voluntati Dei subiectum est; cunctaque ordinatio Dei propter hominem in creaturis patrata est. |
24 | Nam homo qui indeficiens in anima est, post novissimum diem Deum, qui nunquam incepit nec finem accipiet, videbit, quia quandiu homo ut luna crescit et deficit, scilicet dum mortalis est, Deum non videbit, nisi quantum ipse in umbra prophetiae se hominibus ut sibi placet ostendit. |
25 | Cum enim Deus initium hominis fecit, tunc et novissimum tempus ipsius praevidit, et etiam tempus hoc quo, ex utero matris suae egrediens, per aquam denuo in Spiritu sancto regenerandus esset. |
26 | 'Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona,' quoniam omnes creaturas in plena perfectione absque omni defectione creaverat, illudque bonum erat, ut nullum defectum habitura essent. |
27 | 'Et factum est vespere et mane dies sextus [ibid.].' Finito principio illo quod Deus in praefatis creaturis et in homine fecerat, quem in locum perditi angeli praedestinaverat, dies sextus perfecto homine fulminabat, qui etiam eumdem hominem per sex aetates mundi diversa opera facturum praemonstrabat. |
28 | Alio modo: |