monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLI. Quod benedictio piscibus et avibus ad incrementum a Deo data in spiritali generatione baptizatorum, et in fecunditate virtutum cuiusque fidelis impleatur, et cur ista quinto diei ascribantur. <<<     >>> XLIII. Quomodo historia quae de opere sexti diei in productione iumentorum et reptilium terrae et formatione hominis scripta est, ad litteram intelligenda sit, et quod homo secundum corpus ad imaginem humanitatis filii Dei, quam ab aeterno ex Virgine assumpturum praesciverat, et secundum animam per scientiam vel imitationem boni ad similitudinem divinitatis factus sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLII. Qualiter ea quae opere quinti diei et benedictione Dei super idem opus suum data ad instructionem mortalitatis referri debeant, adhibito testimonio Isaiae prophetae dicentis: 'Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas,' et quomodo hoc quoque intelligendum sit.

1 'Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli. [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus in admonitione Spiritus sancti dicit, ut spiritalia dona in mentibus hominum aedificentur, et in praedictis causis se constringentes, a saecularibus curis removeantur; et ut homines isti qui aquae sunt, omne reptile virtutum producant, id est animas in contemplativa vita viventes, et etiam volantes virtutes commune praeceptum saecularis vitae excellentes, ut propter amorem Dei supra constitutam iustitiam seminis sui superabundanter ascendant, sicut bonus ager qui de semine quod in se seminatum est, superabundantem fructum profert, ut servus meus Isaias dicit: 'Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas [Isa. LX].' Hoc considerandum sic est: Qui sunt isti qui terrena respuentes, se ipsos abnegant, et mentibus suis ad coelestia properant et velut columbina simplicitate semetipsos considerant, et sic Deum aspiciunt.
2 O quam magna merces eorum apud Deum est, cum illum retrorsum non abiiciunt, sed ipsum omni devotione colunt?
3 Deus enim opus suum ante omnem creaturam praesciverat, et coelum et terram creavit, atque inter haec duo reliquam creaturam constituit, quemadmodum eidem creaturae necessarium fuit.
4 Nam in aqua spiritalia, et in terra corporalia significavit; omneque quod immundum est, in aqua mundatur, sicut etiam corpus ex anima vivit, et ut homo corporalia tangit, quamvis animam tangere non possit, sed ab ipsa se vivere scit, et tamen quae et qualis sit ignorat; atque in hoc scientia ipsius debilis est, terraque cum viriditate sua per aquam subsistit, quam etiam portat, et ex ipsa perfunditur.
5 Et Deus quasdam creaturas ad fortitudinem facti operis sui, id est hominis constituit, quoniam homo cum ipsis operatur, et ideo etiam in creaturis signavit, sed quantam possibilitatem homo desideria animae operari habeat, quae nunquam deficit, et cuius suspiria per ventositatem ipsius ad coelum volat.
6 Quicunque enim ascendit, ille quaerit ad quem ascendat.
7 Sic etiam anima cum desideriis suis pulsat, quatenus ei Deus virtutem ad operandum det; et quia Deus eam in hoc approbat, ipsi concedit quae ab eo postulat, sed cum ipsa descenderit, tunc concupiscentias carnis secundum quod gustus illius cupit operatur.
8 Unde et sic duobus modis affligitur, ita scilicet ut supplicia de carne patiatur cum ad Deum ascendit, et multam afflictionem per scientiam coelestis desiderii habeat, cum concupiscentiam carnis perfecerit.
9 Quopropter etiam Deus homini creaturam discernit, alteram, videlicet visibilem, et alteram invisibilem, quemadmodum et corpus visibile est, et anima invisibilis, ut per hanc quoque coniunctionem quod bonum est eligat.
10 Corpus autem per creaturas pascitur, animaque gustum carnis ad edendum movet, atque per suspiria sua ad hoc tendit, ne ex superfluitate ciborum corpus ita suffocetur, ut suspirare non possit.
11 In hoc namque commisto opere anima ita operatur, ut corpus in spiramine suo cibis recto modo pascatur, quoniam si illud supramodum pascitur, vires animae dilabuntur; si autem congrui cibi per nimiam abstinentiam illi subtrahuntur, superbus diabolus hominem ita extollit, velut in coelum ascensurus sit, quatenus illum sic per superbiam ruere faciat.
12 Itaque Deus hoc modo crapulam odit, atque irrationabilem abstinentiam reprobat, ideoque fidelis homo in utroque iustum modum sibi imponat.
13 Et omnes praedictae virtutes sub discretione quasi sub firmamento coeli esse debent, ut ipsa eas ita regat, ne propter favorem aut elationem mentis altius ascendant quam ferre possint, nec etiam in iteratione saecularium rerum profundius cadant quam illa constitutio quam a Deo acceperint habeat.
14 'Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum [Gen. I].' Deus magnas virtutes, scilicet integritatem carnis et continentiam in hominibus per inspirationem Spiritus sancti creat, ipsis omnem pompam atque delicias carnis cum desiderio ardentis amoris Dei abstrahens, ita ut in delectatione carnali se ipsos tanquam mortui sint conculcent, et omnes virtutes viventis animae, quae instabili vita persistunt, ita in eis confirmat, ut de humanae naturae coniugiis non maculentur.
15 Et hae sunt viventes virtutes quae Agnum sequuntur, qui nunquam ulla macula iniquitatis maculatus est, atque motabiles ad meliora, cum a negotio coniugii, cui saecularis sollicitudo adest, desistunt.
16 Hae quoque illustres virtutes in populis istis diversa varietate specierum producuntur, quarum altera castitas, altera continentia est; quibus caeterae virtutes adhaerent, quae ad superiora quasi palma in multitudine generis sui ascendunt.
17 'Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram [ibid].' Vidit Deus has virtutes valde bonas esse, quia in eis magna dulcedine delectatur, cum ipsae virtutes Verbum Dei illud imitando tangunt.
18 Quia namque Deus hominem, ut bonum operaretur, creavit, sed ipse bonum deferens, malum operatus est, voluit Deus Verbum suum hominem fieri, qui in bonitate sua omnem iustitiam quam Adam reliquerat plenius proferret.
19 Et idcirco etiam populus iste cum ipso Filio Dei exempla ipsius profert, quae sancta divinitas in eo ostendit, ideoque virtutes istae benedictae, quia in ipso surrexerunt.
20 Et tunc virtus Deus dicit: Istae virtutes quae me imitari per me inceperunt, crescant, et genimina bonorum operum in eis multiplicentur, et homines qui in instabilitate carnis fluctuant ita repleant, ut in ipsis de vi divinitatis fortiores virtutes, quam humana fragilitas carnis sit, appareant, et sic volantes super terram, id est hominem, multiplicentur, ut infirmitas carnis earum fortitudini subiiciatur.
21 'Et factus est vespere et mane dies quintus [ibid.].' Ita, ut praedictum est, in Deo fiet bonus finis, cum initio quintae virtutis, quae contemptus mundi est ut dies quintus.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.551

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLI. Quod benedictio piscibus et avibus ad incrementum a Deo data in spiritali generatione baptizatorum, et in fecunditate virtutum cuiusque fidelis impleatur, et cur ista quinto diei ascribantur. <<<     >>> XLIII. Quomodo historia quae de opere sexti diei in productione iumentorum et reptilium terrae et formatione hominis scripta est, ad litteram intelligenda sit, et quod homo secundum corpus ad imaginem humanitatis filii Dei, quam ab aeterno ex Virgine assumpturum praesciverat, et secundum animam per scientiam vel imitationem boni ad similitudinem divinitatis factus sit.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik