monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8 > 186 > 35 > 160 > 225 > 126 > 163 > 179 > 153 > > 22 > 198 > 139 > 173 > 2 > 28 > 48 > 109 > 167 > 41
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XL. Item verba Evangelii de multis mansionibus quae in domo Patris sunt, et de duplici genere filiorum Ecclesiae, spiritalium scilicet et saecularium. <<<     >>> XLII. Qualiter ea quae opere quinti diei et benedictione Dei super idem opus suum data ad instructionem mortalitatis referri debeant, adhibito testimonio Isaiae prophetae dicentis: 'Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas,' et quomodo hoc quoque intelligendum sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XLI. Quod benedictio piscibus et avibus ad incrementum a Deo data in spiritali generatione baptizatorum, et in fecunditate virtutum cuiusque fidelis impleatur, et cur ista quinto diei ascribantur.

1 'Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram [Gen. I].' Vidit Deus quod bonum erat ut iusti populi sibimetipsis et propriis voluntatibus renuntiarent, et hoc cum interiori benedictione cordis in Filio suo, qui etiam hoc exemplum dedit, benedixit dicens: Istae virtutes in Deo crescant, et in bono multiplicentur, et repleant viventes et torrentes aquas, id est apostolos, qui rivulos Scripturae Dei per scientiam suam in Ecclesia, quae vitreum et igneum mare est, perducant, ut recordatio Incarnationis Domini cum contemptu huius saeculi in hominibus fiat.
2 Et volatilia spiritalium populorum super terram Ecclesiae, quae figura coelestis Ierusalem est, multiplicentur, quae replebitur cum Ecclesia, dum novissimus dies pertransierit.
3 'Et factum est vespere et mane dies quintus [ibid.].' Illa scilicet importunitas cum Christianus populus non haberet nisi communem vitam, in saecularibus operibus tantum vivens, quasi per vesperum declinare se coepit ad initium fortis diei, in qua singularis vita in abstinentia, in ieiunio et in contemptu huius saeculi pullulavit, quod in quinta luce verae fidei per Christum confirmatum, ad aedificationem Ecclesiae cum benedictione Dei ut dies quintus est.
4 Et iterum alio modo:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.551