monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXIX. Quia Deus unicum Filium suum mundo destinaverit, cuius praedicatione sublimia coelestis conversationis praecepta data sunt, quibus spiritales a carnalibus discernerentur: et verba Evangelii de relinquendis omnibus cum eleganti expositione ad instructionem evangelicae disciplinae pertinente. <<<     >>> XLI. Quod benedictio piscibus et avibus ad incrementum a Deo data in spiritali generatione baptizatorum, et in fecunditate virtutum cuiusque fidelis impleatur, et cur ista quinto diei ascribantur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XL. Item verba Evangelii de multis mansionibus quae in domo Patris sunt, et de duplici genere filiorum Ecclesiae, spiritalium scilicet et saecularium.

1 'In domo Patris mei mansiones multae sunt [Ioan. XIV].' Hoc considerandum sic est: Filius Dei fidelibus suis vitam aeternam promittens dixit: In coelesti habitaculo quod Patris mei est, receptacula quamplurima secundum merita hominum sunt, ita ut unusquisque mansionem sibi illic faciat, quemadmodum in corporali vita Deum diligendo quaerit.
2 Nam in homine qui se ipsum abnegat, quasi homo non sit, et tamen sensibilem gustum peccatorum in corporali vase suo per omnia deserere non potest; sed hoc modo victoriam corporalium desideriorum propter amorem Christi, et propter spem verae fidei in passione habet, Deus valde delectatur, quoniam spiritui magis quam carni consentit.
3 Huius quoque tabernaculum cum innumerabilibus ornamentis propter studium victoriae quo contra semetipsum pugnat ornatur, atque pro singulis huiusmodi laboribus singula praemia recipiet, in quibus etiam viventibus citharis guadebit, quia Deus nullorum fulgentiam laborum obliviscitur.
4 Unde et omnis harmonia Deum laudando miratur, quod terrenus homo, qui de terra est, in altitudinem illam in qua Deus est, in fide aspiciat, et eadem laus cum omni genere musicorum supra coelos sonat propter miracula quae Deus in illo operatur.
5 Ipse enim ex illis est qui saeculum reliquerunt, cum rore Spiritus sancti totum mundum bona opinione replentes, et cum gratia eiusdem Spiritus multitudinem hominum ad se trahentes, ita ut per verba et opera eorum quamplurimi in Deo regenerati sint.
6 Iste namque homo omnibus iucundus existit; et quemadmodum aqua quae hominibus necessaria est, omnem necessitatem eorum sustentat, sic et per istum reliquus populus sustentatur.
7 Sed et sicut terra germinando fecunda existit, ita etiam Deus homines alterum ab altero procreari constituit.
8 Et ut ipse Deus in prima creatione terram creavit et aquam produxit, sic etiam homines in duas partes separari praevidit, alteram scilicet, ut filios procrearent, alteram vero ut in tunica Filii Dei a procreatione desisterent.
9 Saeculares autem homines, qui propter Deum magistros suos audiunt, qui eos ut angeli homines custodiunt in coelesti gaudio Deus secundum merita illorum eleganter exornat.
10 Quapropter et spiritales populi super eos multum gaudent, quemadmodum etiam angeli super ipsos laetantur, quoniam in societate eorum sunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.550

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik