Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXIX. Quia Deus unicum Filium suum mundo destinaverit, cuius praedicatione sublimia coelestis conversationis praecepta data sunt, quibus spiritales a carnalibus discernerentur: et verba Evangelii de relinquendis omnibus cum eleganti expositione ad instructionem evangelicae disciplinae pertinente.
1 | 'Dixit Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus per praedicationem discipulorum suorum Ecclesiae dixit: Nunc subtiliora praecepta per abstinentiam producamus, quae cum vigiliis, et ieiuniis, ac orationibus in Christo fideliter vivendo terrenis rebus non adhaereant, et quae sub firmamento coeli, quod Christus est, cum altioribus pennis virtutum quasi virgines et viduae in Ecclesia volent et coelestia sequantur. |
2 | 'Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum [ibid.].' Ostendit scilicet unicum Filium suum in carne in quo ortum est Evangelium, in quo dicitur: 'Omnis qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX].' Hoc considerandum sic est: Omnis fidelis qui reliquerit domum, id est propriam voluntatem, vel fratres, scilicet carnales concupiscentias, aut sorores, id est gustum peccatorum, aut patrem, videlicet delectationem carnis, aut matrem, id est amplexionem vitiorum, aut uxorem, scilicet avaritiam, aut filios, videlicet rapinam et furtum, aut agros, id est superbiam pro gloria nominis mei, ita me inspiciens qui Filius Dei et Salvator hominum sum, centies tantum in quiete mentis suae corporaliter accipiet, quia omnem sollicitudinem saeculi a se proiecit, et me subsecutus est. |
3 | Unde ei et omnia haec in ministerio occurrent. |
4 | Nam primitus relinquenda est domus, videlicet propria voluntas, in qua homo pro libitu suo requiescit, velut ille qui in domo sua in quiete manet; deinde fratres, id est carnales concupiscentiae, quae propriae voluntati coniunguntur; et postea sorores, scilicet gustus peccatorum qui carnales concupiscentias ubique subsequitur; dehinc autem pater, per quem delectatio carnis notatur, quae in carnalibus concupiscentiis valde delectatur; et post haec mater, id est amplexio vitiorum, quae delectationem carnis per omnia amplectitur; et deinde uxor, videlicet avaritia, quae amplexionem vitiorum imitatur, ita ut illis non saturetur, sicut et vir cum uxorem duxerit, in avaros quaestus labitur. |
5 | Et postmodum filii, id est rapina et furtum quae avaritiam subsequuntur, quemadmodum homo filiis suis divitias congregare nititur; et tandem agri, scilicet superbia, quae rapinam et furtum defendere conatur, quoniam cum homo iniuste acquisita impune sibi attraxerit, superbire per iactantiam incipit. |
6 | Sed cum quilibet fidelis ista omnia a se abiecerit, et meliora superabundanter recipit, ut praedictum est; vitam quoque aeternam in beatitudine indeficientem possidebit, eo quod se ipsum pro Deo temporaliter neglexerit, et ad coelestia anhelaverit. |
7 | Iste enim qui seipsum et genus suum et natos suos propter Deum relinquit, quemadmodum Abraham fecit, pro unoquoque quod oculis videt et corde attendit, praemium centupli accipiet, velut etiam de Maria dicitur: 'Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum [Luc. VI],' quia et illa a vertice usque ad plantam pedis se totam dimittens, de singulis mercede remunerata est. |
8 | Quapropter et iste cum omnibus supradictis laboribus decorabitur, ut etiam faber opus suum cum eleganti decore exornat, et ad coelestia gaudia tandem transibit. |
9 | Haec vetus lex nesciebat, quoniam humanitas Salvatoris illa nondum tetigerat, sed nova haec in se fideliter colligebat. |
10 | Filius namque Dei, qui in igne Spiritus sancti a matre genitus est cui et humana genitura omnino ablata et abstracta est, rectam genituram spiritalis vitae docuit, ita ut homo se ipsum constringat et sanctificet, et sic vivendo angelicam conversationem habeat, quia idem Filius Dei humanitate sua hominem liberavit, et ad superna gaudia reduxit. |
11 | Deus etiam omnem vitam virtutum creavit, quae in viventibus mentibus hominum qui se de terra elevant, manent, et qui etiam in hoc mobiles sunt quod de malo ad bonum se semper convertunt, et de virtute in virtutem proficiunt. |
12 | Et has virtutes illae aquae super quas Spiritus sanctus venit, iidem apostoli produxerunt, cum in bonis exemplis populum praeibant, et etiam coelestem conversationem ostenderunt, quae quasi nubes volat, omnia terrena secundum possibilitatem suam in genere virtutum transiens, sicut Filius meus in Evangelio dicit: |