Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXVIII. Quomodo ad litteram intelligendum sit, et quomodo homini coaptetur quod scriptum est: 'Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram,' usque ad id: 'Et factum est vespere et mane dies quintus.'
1 | 'Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Per vivens Verbum suum imperavit Deus ut producerent aquae reptilia et volatilia viventis animae, velut flores, qui de ramis arborum procedunt, quia Deus creaturas primitus creavit, deinde alias ex aliis produxit, quoniam praevidit, quid unicuique constitutioni in firmamento et sub firmamento quae per ipsum tangitur adesset, sicut etiam forma primum constituitur, et post ad unumquodque opus suum movetur. |
2 | Et processerunt quae in aquis natant, et quae in aere volant, ne aqua vacua foret opus illud adimplere, quod per ipsam perficiendum erat, et ne etiam aer corporalibus et viventibus volatilibus careret, quae ex aere replentur et vivificantur. |
3 | Unde et pisces ex natatu natabiles; volucres vero ex volatu volatiles dicuntur; homo autem nec natare ad perfectum, nec volare potest, sed pedibus suis super terram incedit, de qua creatus est. |
4 | Sed pisces et volucres mundioris geniturae genitura caeterorum animalium sunt, quia Spiritus sanctus aquas prae caeteris elementis sanctificavit; et sicut aqua omnia munda et immunda superat, ita et anima omnia penetrat atque carnem superexcellit. |
5 | Anima etiam humana ad imaginem Dei facta est, et cum omnibus creaturis in homine operatur; sed Deus in omnibus creaturis est, omnesque creaturas excedit, quoniam nec initium nec finis in eo reperitur. |
6 | 'Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem, atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum [ibid.].' Deus in aquis genera piscium formavit, ac de ventosa flagrantia viventem animam eis induxit. |
7 | Quapropter et ipsi motabiles vivunt de aquis generati, et inter omnia reptilia primi apparuerunt. |
8 | Et quia vivens spiramen formas corporum excellit, ideo et aqua primum viventia produxit, quoniam aqua et sanctificata et spiritalis est. |
9 | Genitura quippe in aquis quae fit genitura illa quae per primam fraudem antiqui serpentis decepta est mirabilior existit, quia in dilectione carnis gustus peccati exoritur; sed quoniam diabolus regenerationem in aquis destruere non potest, aquas odio habet. |
10 | Deus autem squamam concepti peccati in Filio suo per lavacrum abluit, quo diabolus hominem denudare non potest, quoniam nescit unde virgo hominem illum conceperit, qui omnem gustum peccati per aquam diluit. |
11 | Et quia diabolo partus Virginis occultus est, quae viscera sua non vulnerata, sed integra esse cognovit, idcirco et genituram hanc Spiritus et aquae dissipare non valet. |
12 | Per pisces autem Deus designavit, quod homo per viventem animam mobilis est, quemadmodum et pisces in aquis agiles sunt; per volatilia vero ostendit quod per rationalitatem ubique volat, velut etiam volatilia in aere feruntur. |
13 | Quapropter et spiritalibus hominibus, qui communem populum fugiunt, spiritales cibi secundum genus suum convenientes adhibendi sunt, sicut et pisces et volucres a caeteris animalibus segregati in aquis et in aere vivunt. |
14 | 'Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram [ibid.].' Vidit Deus, id est approbavit, esse bonum, ut praedicta genera piscium et volatilium aerem in se haberent unde viverent; et benedicendo eis ne deficerent, iussit unamquamque earum secundum genus suum crescere in formatione, multiplicari in numero velut germina et fructus agrorum crescunt et proficiunt, quatenus et pisces replerent aquas, quia in ipsis versantur, et aves in multitudinem exsurgerent, quae propter pascua sibi convenientia terrae immorantur. |
15 | 'Et factum est vespere et mane dies quintus [ibid.],' qui finis et ortus operis huius hoc idem opus ostendit quod Deus ad quinque sensus hominis posuit, quos anima in homine perlustrat. |
16 | Quod enim anima videt, hoc spiritale est, quoniam ex spiritali spiraculo visum lucis habet, discernens quid visibile et quid invisibile sit, quia et per rationalitatem societatem angelicorum spirituum se habere intelligit. |
17 | Ipsa quoque invisibilis ut angelus existit, formamque corporis sui movet, quod quasi tunica ipsius est per quam obtegitur ne videatur, licet omnis creatura eam intelligat, quia vivens motus est. |
18 | Alio modo: |