monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXVI. Quia secundum allegoriam firmamentum firmitas Christianae fidei, per duo magna luminaria duae potestates, spiritualis in sacerdotibus, et saecularis in regibus, per stellas minores qui sub illis sunt, praelati vel iudices designantur; qui omnes positi sunt ut illuminent terram, Ecclesiam per diem et noctem instruendo, spiritales doctrinae et exemplorum lumine, et coercendo carnales censura iustitiae. <<<     >>> XXXVIII. Quomodo ad litteram intelligendum sit, et quomodo homini coaptetur quod scriptum est: 'Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram,' usque ad id: 'Et factum est vespere et mane dies quintus.'

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXVII. Item quia secundum tropologiam per firmamentum discretio rationis, per duo magna luminaria duo praecepta charitatis, per stellas rectae cogitationes intelligantur, ut per ista quisque fidelis illuminatus sollicite discernat quid honoris et gratiae Deo, quid et suae et proximorum necessitati secundum salutem animae et utilitatem corporis debeat.

1 'Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
2 Et factum est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus in admonitione Spiritus sancti dixit: Fiant ex dono Spiritus sancti in discretione luminaria, ut homo Deum et proximum suum sicut se ipsum diligat. Quomodo faciet hoc? Tota viriditate animae ad Deum firmiter anhelet, ita ut alienum deum in infidelitate quasi extraneus non quaerat, sed in virili animo ad me respiciat.
3 Proximum quoque suum sicut se ipsum diligat, ita ut quaeque necessaria, quae ad formam suam pertinent, illi diligenter provideat, quia ipse forma et frater eius secundum humanitatem est.
4 Et eum indignum non habeat, quo sicut vilis illi creatura subiectus sit, sed in societate sua voluntarie suscipiat, quia Deus qui iustum, ipse etiam et illum in eadem forma constituit.
5 Caveat quoque ne in morte animae illius ullam communionem peccatis ipsius consentiendo habeat, ita ne animam ipsius sicut nec suam occidat.
6 Et ista luminaria in firmamento coeli, id est in discretione rationis luceant, ita ut ipse homo cum discretione diem recte discernat, scilicet quali honore me omnipotentem Deum in desiderio animae suae habeat, et in gemitibus suis ad me libenter suspiret.
7 Noctem quoque, id est illud obscurum quod in corpore latet, et ad terrena pertinet, scilicet necessitatem sui ipsius et proximi, ita cum eadem discretione illuminet, ut nec propter inferiora a spe superiorum avocetur, sed in his etiam ad coelestia desideria semper suspiret.
8 Ipsa quoque luminaria sint ei in interiora signa, quomodo suspirare, orare et flere ad Deum et Spiritum sanctum in adiutorium suum advocare debeat; sint ei et in tempora, videlicet qualiter in proprio et in proximi sui usu exerceatur; sint ei etiam in dies fidei, ut omnia opera sua in aedificatione boni operis in me reluceant.
9 Et sint ei in annos, ita ut annuale tempus observet, bonum in his omnibus per sancta opera cum Deo et proximo suo incipiens, et in omni lege Dei bene finiens, ita ut per omne tempus vitae suae bona exempla proximo suo praebeat, in omnibus constitutis rebus, quae in duobus praeceptis pendent.
10 Et haec luminaria in praedictis praeceptis in firmamento coeli, id est in discretione mentis luceant, atque omnia lumina operis huius terram, videlicet hominem, illuminent, ut ante Deum mente et corpore refulgeat.
11 Et hoc in homine ita fiet per compunctionem ardentis amoris Dei et proximi sui, ut haec omnia in Deo discernat.
12 'Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare maius ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset nocti, et stellas.
13 Et posuit eas in firmamento coeli ut lucerent super terram, et praeessent diei et nocti, et dividerent lucem ac tenebras [ibid.].' Facit Deus in homine per inspirationem Spiritus sancti, ut totis viribus ipsum amando inspiciat, ut hoc lumen diei, id est verae fidei, quae ante oculos Dei lucet, praesint, quia homo Deum exterioribus oculis videre non potest, sed eum per fidem in anima interius tangit.
14 Et luminare minus, scilicet dilectionem proximi sui; quae minor dilectione Dei est, quia homo toto desiderio Deum intra animam suam aspicit, proximum autem palpando et videndo cum exterioribus oculis facie ad faciem videt; et ideo ipsa nocti praeest, quia visio huius mundi nocturna est, quae sine contagione peccati esse non potest.
15 Et stellas, id est rectas et bonas cogitationes quas Deus in firmamento, id est in discretione hominis ponit, ut in omnibus rebus quid bonum et utile sit deprehendat, ne tenebris ignorantiae in scientia sua obscuretur, et ut ipse super infirmitatem corporis illud regendo vigilet, et cogitationibus suis agenda quaeque praevideat; ipsae quoque cogitationes lumini iustitiae et necessitati corporis ita praesint, ut eas recte disponant, et ut lumen iustitiae Dei a tenebrosa necessitate saeculi et corporis illam isti praeponendo discernant.
16 'Et vidit Deus quod esset bonum,' approbans scilicet domum suam in homine secundum iustitiam suam recte dispositam, et gaudens illum praecepta sua quibus ei reconciliatus est, operibus adimplevisse.
17 'Et factum est vespere et mane dies quartus [ibid.]' Ipse Deus in homine bonum finem cum initio praedictae legis facit, quia omnibus virtutibus bonum finem providet.
18 Quod si finis bonus non est, operatio initii etiam obtruncatur, sicut inutilis arbor peribit, cuius rami virescunt, et llorere incipiunt, sed tamen fructum non proferunt.
19 Et quemadmodum arbor illa, si sic perseveraverit, abscindetur, ita et homo ille a Deo eradicabitur, qui bene operari incipit, et coeptum ad finem non perducit, quia Deus initium bonorum operum sine bono fine non respicit.
20 Et in credentibus populis, qui quatuor elementis utuntur, quasi dies quartus fiet haec quarta virtus, scilicet dilectio Dei et proximi, quae spiritalibus et saecularibus ad observandum communis est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.547

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXVI. Quia secundum allegoriam firmamentum firmitas Christianae fidei, per duo magna luminaria duae potestates, spiritualis in sacerdotibus, et saecularis in regibus, per stellas minores qui sub illis sunt, praelati vel iudices designantur; qui omnes positi sunt ut illuminent terram, Ecclesiam per diem et noctem instruendo, spiritales doctrinae et exemplorum lumine, et coercendo carnales censura iustitiae. <<<     >>> XXXVIII. Quomodo ad litteram intelligendum sit, et quomodo homini coaptetur quod scriptum est: 'Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram,' usque ad id: 'Et factum est vespere et mane dies quintus.'
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik