monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXV. Quomodo ad litteram accipiendum sit quod scriptum est: 'Dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli,' et caetera usque ad id, 'et factum est vespere et mane dies quartus. <<<     >>> XXXVII. Item quia secundum tropologiam per firmamentum discretio rationis, per duo magna luminaria duo praecepta charitatis, per stellas rectae cogitationes intelligantur, ut per ista quisque fidelis illuminatus sollicite discernat quid honoris et gratiae Deo, quid et suae et proximorum necessitati secundum salutem animae et utilitatem corporis debeat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXVI. Quia secundum allegoriam firmamentum firmitas Christianae fidei, per duo magna luminaria duae potestates, spiritualis in sacerdotibus, et saecularis in regibus, per stellas minores qui sub illis sunt, praelati vel iudices designantur; qui omnes positi sunt ut illuminent terram, Ecclesiam per diem et noctem instruendo, spiritales doctrinae et exemplorum lumine, et coercendo carnales censura iustitiae.

1 'Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, ut dividant diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.
2 Et factum est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus per Spiritum sanctum in cordibus discipulorum suorum dixit: 'Fiant sacerdotes, et doctores in Filio meo, qui Ecclesiam, quae supra firmam petram, id est Christum, aedificata est, illuminent, de quo lapide iustitia verae fidei emanavit.
3 ' Ipsi quoque sacerdotes in omnem Ecclesiam mitantur, eam ita illuminantes, ut populo per verba sua diem, id est salutem fidei dividant, et felicitatem illam quam per eamdem fidem consequantur, si ea observaverint annuntient.
4 Et etiam populo noctem, scilicet aeterna tormenta, quae ad infinitatem pertinent, insinuent, et hoc eis ipsi doctores etiam cum variis signis probent, ita ut illa quae ipsis observanda sunt annuntient, scilicet festa quae celebranda sunt, et tempora ieiuniorum quae constricta sunt, et dies qui in lege Dei remissibiles sunt, ut annum cum institutis praeceptis observent.
5 Et praecepta illa per fidem in coelo, id est in Filio meo, luceant, quia laudem angelorum sequuntur, et etiam ecclesiam terram viventium cum laude Dei illuminent.
6 ' Et factum est ita.
7 Fecit itaque Deus duo magna luminaria, luminare maius ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset nocti. Et stellas. Et posuit eas in firmamento coeli ut lucerent super terram, et praeessent diei et nocti, et dividerent lucem ac tenebras [ibid.].' Fecit Deus duo magna luminaria, quae Ecclesiae necessaria erant; luminare maius ut praeesset diei, videlicet principales et spiritales magistros, qui praepositi Ecclesiae, lumen fidelium oculorum existunt, ita ut reliqui spiritales magistri, id est minores personae, sub praecepto eorum, sicut bos sub iugo subditi et ligati sint, ne sine pastore errando ambulantes, ab acri volucre, scilicet diabolo, arripiantur.
8 Et etiam luminare minus, scilicet reges et alias saeculares potestates, ut terrenis rebus et saecularibus populis tanquam nocti praesint, qui cum tenebrositate multarum illicitarum rerum frequenter obscurantur, quia sensibilis voluptas carnis, quae in Adam orta est, in illis multoties surgit.
9 Unde in semetipsis quid facere possint computant, et a iusto iudicio se non recte diiudicantes abscondunt.
10 Fecit etiam stellas, videlicet eos qui in minori potestate maioribus principibus subiecti sunt, ut viventi terrae, id est Ecclesiae luceant, ubicunque ipsa in firmamento petrae, id est in Christo, fuerit, ita ut lucidis, id est recte viventibus, et umbrosis, id est in malo rixantibus praesint, lucidos secundum opera eorum, et malos secundum nequitiam ipsorum iudicantes.
11 'Et vidit Deus quod esset bonum,' hoc est in beneplacito suo disposuit, ut in Ecclesia diversis distincta gradibus, et simplices sapientum doctrina illuminarentur, et delinquentes rectorum disciplina corrigerentur.
12 'Et factum est vespere et mane dies quartus [ibid.].' Ordinante Deo Ecclesiam instabilitas illa, quae in ea erat quando Christiani spiritales pastores et saeculares rectores non habebant, quasi quarto die ab obscuritate confusionis illius se declinare coepit ad ortum stabilis diei, qui in eadem Ecclesia refulsit cum verae fidei et caeterarum virtutum luce sanctae operationis studio confirmata est.
13 Et iterum alio modo:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.546

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik