Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXV. Quomodo ad litteram accipiendum sit quod scriptum est: 'Dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli,' et caetera usque ad id, 'et factum est vespere et mane dies quartus.
1 | 'Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram. |
2 | Et factum est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Per divinam iussionem illuminatio firmamenti opus Dei pulchrum et gloriosum ostendebat, ut etiam anima corpus pulchrum et gloriosum faciet, quod licet post transitum illius propter primam conceptionem in putredine feteat, tamen sicut et superiora immutabitur, cum ipse homo denuo resuscitabitur. |
3 | Et officia luminarium istorum Deus constituit et divisit in diem et noctem, quia in his duabus divisionibus, videlicet in die ac in nocte, omnis dispositio necessitatis hominis pendet, quatenus ille cum rationalitate per signa eorumdem luminarium, quae creatura illa et illa sit, et quomodo tempora dierum, noctium et annorum per singula haec signa nominentur, atque ut ipsa luminaria in firmamento elucidata videantur illuminantia terram, et ea quae in ipsa sunt. |
4 | Omniaque haec ita constituta sunt, ut ea Deus apparere iussit. |
5 | 'Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti; et stellas, et posuit eas in firmamento coeli, ut lucerent super terram, et praeessent diei et nocti, et dividerent lucem et tenebras [ibid.].' Deus per Verbum suum haec duo magna luminaria lucide illuminavit, maius scilicet in die, minus vero in nocte, quorum alterum in ordine suo stat, nec crescit, nec minuitur, alterum per signa firmamenti crescit, et defectum accipit. |
6 | In his quoque duobus luminaribus Deus quomodo opus suum, quod homo est, in duabus naturis perficeret praevidit. |
7 | Unde et ille in bona scientia coelestis, et in mala scientia terrenus est. |
8 | Bona enim scientia ex Deo coelestis est, nec ullus rationali animae abstrahere potest, quin per bonam scientiam reptilia terrae malae scientiae assimilata praecellat, quae de terra roborata in nocte super ea audacius reptant et in sordibus gaudent. |
9 | Mala vero scientia cum sordibus peccatorum est, bonae scientiae subiacet; eamque iustam cognoscit, quamvis ipsam abhorreat. |
10 | Sed bona scientia fortissimum bellatorem malae scientiae resistere facit, illumque, si ceciderit, per poenitentiam erigit, et ne in gustum peccati recurrat praemunire non desinit, quoniam bona scientia ut dies, mala autem ut nox est. |
11 | Quapropter et ista in malo delectatur malumque perficit, cum delectatio peccatum praecedit, atque per has duas scientias, omnis homo mundas et immundas res cognoscit. |
12 | Dies namque noctem scit, et ab ea secedit; nox vero diem novit, et ab illa fugit eodemque modo bona scientia a mala declinat; mala quoque a bona se separat, quoniam altera alteram abhorret. |
13 | Sic homo coelestis et terrestris est, quia cum coelum in primo casu angeli motum est, Deus cum vili natura terrae illud reparavit, atque hoc modo terra fundamentum coeli est, coelumque cum maioribus miraculis, quam in primo angelo fuisset, super terram aedificatum est, quoniam homo de terra factus, plenum opus Dei est. |
14 | Stellae quoque de luna, ut flamma de igne, flagrant, et per totum firmamentum lucenti lumine infusae sunt, velut si flamma per cribrum luceat, et sic totam terram illuminant, atque ut positae sunt, usque ad novissimum diem praestabunt. |
15 | Ipsae etiam in defectu lunae lucidiores, quam in augmento illius videntur, quia in augmento eius prae fortitudine serenitatis ipsius perfecte videri non possunt, solique occurrunt diem ostendentes, et lunae subveniunt noctem illuminantes, et sic dividunt lucem a tenebris, ubi diem et noctem cum ministerio suo ostendunt. |
16 | Et vidit Deus quod esset bonum, scilicet approbans quod per spirantem sphaeram luminis opus suum plenum, et ad ministerium paratum et elegans esset tenebris fugatis. |
17 | 'Et factum est vespere et mane dies quartus, quia quatuor elementa, videlicet ignis, aer, aqua et terra, per gratiam Dei parata et occultata in omnibus rebus apparuerunt in quibus constituta erant. |
18 | Item alio modo: |