Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXIV. Item quomodo ea quae eodem tertio die facta narrantur, per historiam in moribus filiorum Ecclesiae inveniantur iuxta tropologiam, adiuncto ad hoc competenti testimonio Evangelii, et quo sensu accipi debeat.
1 | 'Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. |
2 | Factumque est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus in compunctione cordis hominis dicit ut omnes necessitates corporis quae discretioni subiacent, in placidum locum unius usus congregentur. Quomodo? Ut homo in epulis, aut in ebrietate, aut in illecebrosis ornamentis vestimentorum, aut in tortuosa mente superfluus non sit, in omnibus his gloriam sibimetipsi requirens; sed necessitas corporis ibi tantummodo appareat. Quomodo? Ut corpus ita modice pascatur, ut eo recte refecto, anima gaudium habere possit; et ut iusta itinera cum illo habeat, ita ut de nimia abstinentia in praecipitium non prosternatur, et ne etiam de superfluitate praedictae immoderationis prematur. |
3 | Et sic in homine omnia haec per admonitionem Spiritus sancti fiunt, quam ipse in hilaritate mentis suscepit. |
4 | 'Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. |
5 | ' Et Deus cum eadem admonitione homini illi per sanctam humilitatem insistit, ita ut se ipsum miseram aridamque terram propter diversas necessitates corporis sui nominet; unde etiam propter saeculares res, quae in ipsis necessitatibus latent, suspiria habet, se ipsum ut fluctuationem maris existimans, et ob hoc etiam in humilitate se deprimens, quasi spiritali gaudio indignus sit. |
6 | 'Et vidit Deus quod esset bonum et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum, faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. |
7 | Et factum est ita [Ibid].' Deus in amplexione dulcis ac profundae humilitatis videns quod modo seipsum propter terrena despiciat, quae de fragilitate sua sine contagione esse non possunt per admonitionem Spiritus sancti ait: 'Quia homo compunctionem cordis et discretionem boni et mali suscepit, et seipsum terram esse cognoscens sanctae humilitati prostratum subiecit, nunc in viriditate virtutum diligenter germinet, ita ut in cogitationibus et operibus suis carnalibus desideriis non succumbat, quia ipse in corpore suo succum habet, qui eum ad hoc semper allicit, ut in operibus suis peccare incipiat. |
8 | Et haec bona opera in consuetudine habens, semen faciat, videlicet ut secundum verba doctorum se corrigens a praedictis desideriis, se abstrahat, et deinde ad fortiores virtutes fructus facientes, secundum doctrinam magistrorum ascendat. Quomodo? Homo a doctoribus quid bonum, quidve malum sit scrutari debet, et secundum doctrinam eorum faciat, ita ut instrumenta virtutum illarum quas incoepit, hoc semen Verbi Dei in semetipsis habeant, et illud super terram, scilicet super hominem sit; sicque fiet ut quod de admonitione Dei ardenter suscepit, ex amore Dei in ipso perficiatur. |
9 | 'Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam [ibid.].' Homo a Spiritu sancto interius doctus, tunc de corde suo viriditatem abstinentiae, delectationes carnis coercendo, et verbum correctionis profert, quando in se secundum magistrationem qua se ipsum constringit, ad Deum semper anhelat. |
10 | Nam unaquaeque virtus arida est, si verbo correctionis intra hominem non radicat, ut Salvator in Evangelio ait: 'Aliud cecidit supra terram, et natum aruit, quia non habebat humorem [Luc. VIII].' Hoc considerandum sic est: Semen verborum doctrinae Spiritus sancti in terra seminatur, quatenus homo per illud in anima pascatur. |
11 | sed quoniam illud multimoda dona Spiritus sancti sunt, aliud cadit supra dura incredulorum hominum, ita ut illi hoc interdum quasi gementes percipiant, sed tamen fructum pietatis non proferunt, quia humore lenitatis carent, quemadmodum nec terra sine humore infecunda ad fructus existit, fructum utilitatis non affert. |
12 | Deus enim creaturas ad intellectum hominis creavit, quatenus in illis utilia eligerent et inutilia reprobarent, sicut et terra ubi humore perfusa mollis est, fructum facit, ubi vero absque humore dura et lapidea existit, fructum afferre non potest. |
13 | Nam homo in scientia boni terra bona et delicata notatur, in scientia autem mali terra dura et lapidea intelligitur, ita ut ros Spiritus sancti super illos qui cum delectatione spiritalis vitae bona opera operantur, ad plurimum fructum fundatur, et illi qui per gustum carnis quaeque peccata voluptatis ad se colligunt, per duritiam cordis ut petrosa terra infructuosi permaneant, quoniam succus bonae voluntatis in ipsis exaruit. |
14 | Et quomodo virtus intra hominem verbo correctionis radicabit? |
15 | Ut ipse verbo cordis sui se constringat, cum quo contra vitia pugnare debet. |
16 | Et sic altas virtutes quibus se per doctrinam maiorum instruit proficiet, ita scilicet ut intelligat qualiter cum timore se constringere, et a malo per abstinentiam recedere debeat, quia homo qui in delectatione a pravis operibus se abstinet, maioris virtutis est quam ille qui non delectatur, opera carnis suae devitat. |
17 | Et sic homo per verba dictorum quaeque sapienter perficiens, in semetipso fructum secundum exemplum quo doctus est proferet, et verba eorum contra se cum correctione verborum suorum habebit. |
18 | 'Et vidit Deus quod esse bonum [Gen. 1].' Praedictae causae Deum ita tangunt, ut eas acceptando sciat et videat quia homo se ipsum restaurans, de instabilitate quae sibi in ruina Adae orta est, et quam malam esse novit humiliter surrexit, et hoc valde bonum est, quia Deo tunc reviviscit, dum ad Deum pervenire desiderat. |
19 | 'Factumque est vespere et mane dies tertius [ibid.]' Et ita fiet hoc vespere, scilicet bonus finis, cum initio bonum incipientis dies tertius, ut praedictum est, in hoc quod homo se ipsum a malis operibus constringit, facta tertia virtute boni operis, quae humilitas est. |