Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXIII. Quod uterus Ecclesiae, instar cuiusdam terrae, et herbam virentem in simplicitate fidelium parvulorum, et ligna pomifera in robusta operatione perfectorum modo germinet, et iuxta semen laus fidei in successione credentium usque in finem germinativa sit, et hoc in die tertio, scilicet in claritate eiusdem fidei.
1 | 'Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. |
2 | Et factum est ita [Gen. I].' Vivens terra Ecclesia est, fructum iustitiae cum doctrina apostolorum pariens, sicut ipsi filiis suis in initio praedicaverunt, ut quasi herba in viriditate rectae fidei essent, quam in semine verborum Dei percepissent, et ut etiam fructiferae arbores secundum legem Dei fierent, ita ut in semine eorum fornicationes et adulteria non perpetrarentur, sed in recta nativitate filios super terram parerent. |
3 | 'Et factum est ita,' quia in sono apostolorum fidem suscepit Ecclesia, et unaquaeque constitutio populorum rectae legi subiecta est. |
4 | 'Et protulit terra herbam virentem, et afferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. |
5 | ' Ecclesia, quae est terra viventium fructum bonorum operum in viriditate fidei protulit, et afferentem semen Verbi Dei, et fructum ita ut etiam filii eius, sive divites sive pauperes, sive maiores natu sive minores, rectum coniugium secundum formas suas exercent. |
6 | 'Et vidit Deus quod esset bonum. |
7 | ' Et illud ante Deum bonum erat. |
8 | 'Factumque est vespere et mane dies tertius,' Tunc divisio sparsionis Christiani populi, quae ex praeliis infidelium et doloribus quos ei propter rectam fidem inferebant facta est, quasi per vesperum se declinare coepit ad mane illius diei, scilicet stabilis fidei in qua Christiani constitutam legem acceperunt, per quam scirent quid eis in eadem lege Dei faciendum esset; et hoc factum quasi dies tertius cum tertia luce rectae fidei est. |
9 | Et iterum alio modo: 'Dixit vero Deus: |