monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44 > 23 > 147 > 211 > 5 > 110 > 148 > 172 > 194 > 204 > 210 > 32
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXI. Verba Dei in libro Isaiae prophetae dicentis, 'Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar,' et in psalmo secundo loquentis ad Filium, 'Ego hodie genui te,' et ad quid hic posita sint, et quomodo intelligantur. <<<     >>> XXXIII. Quod uterus Ecclesiae, instar cuiusdam terrae, et herbam virentem in simplicitate fidelium parvulorum, et ligna pomifera in robusta operatione perfectorum modo germinet, et iuxta semen laus fidei in successione credentium usque in finem germinativa sit, et hoc in die tertio, scilicet in claritate eiusdem fidei.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXII. Quia id quod Deus vocavit aridam terram, et congregationes aquarum appellavit maria, iuxta diversos respectus allegorice de Ecclesia accipiatur, quae de pluribus populis collecta, et fidei soliditate fundata, a David terra viventium, et a Ioanne apostolo in Apocalypsi mare vitreum mistum cum igne nominatur, et quo sensu haec eadem testimonia accipi debeant.

1 'Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida.
2 Factumque est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus populos Christianorum congregavit qui inter paganos [sic] eum plus et doloribus impugnati in diversis locis erant, et eos in unam Ecclesiam tulit, et sic ipsi terra viventium apparuerunt, sicut Propheta dicit: 'Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. XXVI].' Hoc considerandum sic est: Ego qui Deum sequi studeo, cum ea quae bona sunt operor, credo nec dubito quin visurus sim bona illa quae Dominatoris omnium sunt, in terra illa in qua beati vivunt, nulla pericula mortis amodo metuentes.
3 Verbum quoque Dei dormientes mentes hominum excitat, illosque in vera visione fidei videre facit ita ut qui in infidelitate in inarata terra prius erant, hos postmodum gratia Spiritus sancti, eum aratro fidei evertat.
4 Eos etiam terram viventium parat, quae omni fructifera viriditate florens, plenum fructum profert, sicut et prophetae Virginem Filium Dei parituram dicebant, qui terram dormientem aratro verae fidei in sanctis suis suscitat, ita ut ipsi fluens aqua de vivente aqua Spiritus sancti fluant.
5 Atque hoc ita in praecepto Dei factum est, ut Deus voluit.
6 'Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria [Gen. I].' Itaque Deus Israel Ecclesiam promissam terram fluentem lac et mel nominavit, quia ipsa et dulcedo et candor coelestis regni est, cum fide et confessione Dei Patris in Christiano populo effulsit, ita ut idem populus Deum in vera Trinitate, quam Iudaei percipere noluerunt, confiteretur.
7 Ista etiam Ecclesia ab aquis, scilicet apostolis, congregata mare nominatur, quia inimicitiae diabolicae pugnae contra animas et tempestates malorum Christianorum et paganorum contra corpora in magnis periculis in Ecclesiam inundant, eam opprimere volentes, nisi Deus eos liberet, qui nauta et remex suorum semper est, quia nullus Christianus coelestem Ierusalem intrare potest, nisi tempestates illas, Deo adiuvante, pertransierit.
8 Et Ecclesia etiam hoc ipsum mare est, quod Ioannes evangelista, ut vitreum mare mistum cum igne vidit, ut in Apocalypsi dicit: 'Et vidi tanquam mare vitreum mistum cum igne, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem illius, et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum, habentes cytharas Dei et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum agni [Apoc. XV].' Hoc considerandum sic est: Ego cui secreta Dei demonstrata sunt, vidi in interioribus oculis Ecclesiam quam Deus de communi populo Iudaeorum et paganorum vocavit, in fide puram, nec non e multis tribulationibus concussam, ubi fideles per Spiritum sanctum accensi, vivum Deum in vera fide cognoscebant et inspiciebant, quia fides velut umbra Divinitatis est, quam mortalis homo perfecte videre non potest.
9 Et umbra formam quae non videtur demonstrat, sicut et circinus formam nondum formatam signat, quemadmodum et Filius Dei Philippo Patrem desideranti videre dicit, quod ille qui videt eum videat et Patrem suum [Ioan. XIV]. Sancta enim divinitas in humanitate latuit, et per doctrinam qua totum mundum illustraverat, mundo illuxit; sicut et aqua terram, quae velut corpus ipsius est, totam perfundit, et ad refectionem omnis creaturae fructiferam facit; quia etiam ut Deus a coelestibus spiritibus videtur, sic quoque voluit, ut a creatura in humana natura conspiceretur.
10 Sed et illos attendi qui superaverunt antiquum serpentem, ac membra ipsius et numerum angelici exercitus eius, quoniam locus et numerus eorumdem cadentium spirituum per hominem implebitur, quem diabolus per invidiam de paradiso seduxerat; attendi, inquam, stantes in altitudine Ecclesiae, dum carnem suam mortificarent cum sanctis operibus, et cum signis quibus undique in laude Dei volabant.
11 Et etiam habebant laudem illam quae ex praecepto Dei scripta est, et quam Deus per creaturas constituit, quia sicut coelestis Ierusalem ex impolitis lapidibus qui in terrenis iacebant primitiis fundata existit, ita et vetus lex, spiritalia in se occultans, tandem spiritalia intelligere incoepit per quae muri eiusdem civitatis postea aedificabantur.
12 Cantabant quoque canticum Moysi in similitudine cantoris, qui praesentia et futura cantat, quae tamen ei ignota et aliena sunt, excepto quod tantum ad ipsa suspirat, sicut et Moyses cum veteri lege quasi vox erat, in qua Verbum, scilicet humanitas Salvatoris latuit, qui scilicet Moyses omnia mirabilia incarnationis eiusdem Filii Dei significanter scripsit, quemadmodum Deus eum docuit.
13 Ipsi etiam cantabant canticum Agni, quod in ordine virginum est, quae Agnum Dei in fide habent, desponsationem carnis postponentes, eumque in dilectione intuentes velut ipsum praesentem habeant, quem in carne non vident.
14 Quapropter et ipsis valde iucundum est quod summo Regi desponsatae sunt, et quod cum iubilatione laudis ipsi cantant, quia etiam ad alienam vitam cum suspirio animae semper anhelant, et omnem sollicitudinem suam Deo commendant voce et opere eum laudantes.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.542

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXI. Verba Dei in libro Isaiae prophetae dicentis, 'Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar,' et in psalmo secundo loquentis ad Filium, 'Ego hodie genui te,' et ad quid hic posita sint, et quomodo intelligantur. <<<     >>> XXXIII. Quod uterus Ecclesiae, instar cuiusdam terrae, et herbam virentem in simplicitate fidelium parvulorum, et ligna pomifera in robusta operatione perfectorum modo germinet, et iuxta semen laus fidei in successione credentium usque in finem germinativa sit, et hoc in die tertio, scilicet in claritate eiusdem fidei.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44 > 23 > 147 > 211 > 5 > 110 > 148 > 172 > 194 > 204 > 210 > 32

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik