monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36 > 20 > 14 > 24 > 13 > 34 > 12 > 9 > 1 > 26 > 133 > 18 > 31
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXX. Quomodo quod scriptum est, 'Congregentur aquae' usque ad id 'factum est vespere et mane dies tertius' secundum litteram competenter intelligendum sit. <<<     >>> XXXII. Quia id quod Deus vocavit aridam terram, et congregationes aquarum appellavit maria, iuxta diversos respectus allegorice de Ecclesia accipiatur, quae de pluribus populis collecta, et fidei soliditate fundata, a David terra viventium, et a Ioanne apostolo in Apocalypsi mare vitreum mistum cum igne nominatur, et quo sensu haec eadem testimonia accipi debeant.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXXI. Verba Dei in libro Isaiae prophetae dicentis, 'Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar,' et in psalmo secundo loquentis ad Filium, 'Ego hodie genui te,' et ad quid hic posita sint, et quomodo intelligantur.

1 'Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar [Isa. XLII].' Hoc considerandum sic est: Ego prophetia prophetarum Spiritu sancto imbuta, tacui in patientia, silui in mansuetudine, sicut pariens post dolorem suum loquar.
2 Nam ante incarnationem Filii Dei velut muta tacui, ita ut secreta ipsius in me silenter continerem, nec ea in aperto protuli, quemadmodum ignis flammam in se continet quae non per se, sed a vento movetur; sed nunc post dolorem illum quem idem filius Dei secundum carnem in cruce passus est, sicut pariens dolore abiecto loquar, ea scilicet quae prius occultaveram, in gaudio aperte proferens.
3 Prophetae etenim voces suas silenter comprimebant, quoniam quae scientia locutionis eorum esset, pleniter nesciebant.
4 Unde et apud semetipsos dicebant: 'O. o. o. pleniter non videmus quae loquimur, scimus tamen quod Deus illa temporibus suis manifestabit?
5 ' Et sic patienter sustinebant, scientiae Dei illa committentes.
6 Deus autem ad ministerium operis sui quod ad imaginem suam fecerat, illa postmodum illuminavit, velut mater post partum laetatur, cum infantem viderit, quem de se genuit, ad ipsum suspirando dicens: 'Hic est filius meus.
7 ' Sic etiam summus Pater de Filio suo loquitur: 'Ego hodie genui te [Psal. II].' Quod hodie aeternitas illa est in qua secundum divinitatem Patri semper aequalis est; post cuius incarnationem prophetia in sanctis aperte flagrabat, qui prophetiam prophetarum exponendo palam loquebantur, sicut et Deus firmamentum lucentibus luminaribus illuminavit.
8 Alio modo: 'Dixit vero Deus:'
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.542