monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 30
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXIX. Quare etiam iuxta moralitatem opus secundi dici, cum bonum sit, laude bonitatis careat. <<<     >>> XXXI. Verba Dei in libro Isaiae prophetae dicentis, 'Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar,' et in psalmo secundo loquentis ad Filium, 'Ego hodie genui te,' et ad quid hic posita sint, et quomodo intelligantur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXX. Quomodo quod scriptum est, 'Congregentur aquae' usque ad id 'factum est vespere et mane dies tertius' secundum litteram competenter intelligendum sit.

1 'Dixit vero Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida Factumque est ita [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Per verbum quod inexstinguibile est confluxerunt aquae quae sub firmamento remanserant in locum unum, quatenus terra appareret, ne eis cooperta inanisceret, et hoc antequam firmamentum illuminaretur factum est ita, ut illud stellis elucidatum, plateis aquarum quae terra sunt ab aquis segregatis luceret.
2 Et vocavit Deus aridam terram, quae mater omnium germinantium in terra est, quia et primus homo ex ipsa factus est, congregationesque aquarum appellavit maria, ex quibus aquae fluunt, quasi ab eis generentur.
3 'Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita [Ibid.].' Vidit Deus quia omne quod fecerat recte et bene ad officium suum positum erat, ac per vivens verbum suum praecepit, ut ad germinandum florentem herbam materna terra viresceret, facientem quoque semen, quatenus in semine suo multiplicaretur, per quod iterum renasceretur, quoniam omne germen semen in se habet, ne in natura sua deficiat.
4 Iussit etiam ut germinaret lignum fructiferum faciens fructum ad vescendum, in natura sua semen in semetipso habens quo iterum germinet cum super terram ceciderit.
5 Et sic adimpletum est, quemadmodum cum servus laeto animo praecepta domini sui perficit, cum paterfamilias illum vocans ei negotia sua committit, et quid de unoquoque faciat ipsi indicat, quia et terra cum gaudio ad iussa Domini sui movebatur, illa in omnibus adimplendo.
6 'Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam [Ibid],' quoniam ut Deus praecipiebat protulit materna terra viriditatem herbarum semen suum in se habentium, viriditatemque lignorum congruentem fructum proferentium et in semine suo renascentium, quia dum semina istorum in terra cadunt, secundum speciem formationis suae iterum alia resurgunt.
7 'Et vidit Deus quod esset bonum,' ut omnia haec quae homini necessaria erant, quem facturus fuerat, ita praecederent, ne in sequenti necessitate hominis deficerent.
8 'Factumque est vespere et mane dies tertius [Ibid.],' scilicet finis et initium, quibus completur tertium opus, quoniam Deus praefata tria opera cum circulo scientiae suae profecerat, quae nondum cum circuitu luminarium illustrata fuerant.
9 Nam sicut ignis silet antequam flatu venti excitetur, sed flatu venti excitatus flagrat, ita opus Dei in praescientia ipsius siluit antequam prodiret, sed virtute viventis verbi excitatum in forma sua apparuit.
10 Unde etiam inspiratione mea scriptum est:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.541

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik