monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8 > 186 > 35 > 160 > 225 > 126 > 163 > 179 > 153 > > 22 > 198 > 139 > 173 > 2 > 28
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXVII. Quod secundum moralem sensum firmamentum intelligatur virtus discretionis, quia fidelis quisque in activa et contemplativa vita et corpori necessaria a superfluis, sed et animae salubria a noxiis secernere novit. <<<     >>> XXIX. Quare etiam iuxta moralitatem opus secundi dici, cum bonum sit, laude bonitatis careat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXVIII. Testimonium Evangelii, in quo Sponsus fatuis virginibus dicit: 'Nescio vos,' et ad quid hic assumptum et quo sensu accipiendum sit.

1 'Amen, amen dico vobis, Nescio vos [Matth. XXV].' Hoc considerandum sic est: Ego qui sum certissime dico vobis, qui propter gustum carnis secundum concupiscentias vestras operantes, ex toto exstincti estis: 'Nescio vos,' quia me cognoscendo ita non tangitis, ut virtutes iustorum operum, quas bonae scientiae vestrae proposui, faciatis, nec eas a me petatis.
2 Animae etiam vestrae suspiria sua prohibetis, illam ad hoc cogentes, ut voluntatem carnis perficiat, et nullum auxilium a me quaerat.
3 Quis enim potest illi respondere, cuius vox et verba non audiuntur? Nullus. Vos enim nullum clamorem ad me dirigitis.
4 Et quod donum illi dabitur, qui nec aliquid quaerit, nec postulat, sed qui muta voce donum fugit? Vere nullum. Itaque vos a me nihil postulatis. Nam illos qui cum suspirio animae non clamant ad me, et me corde et mente non attendunt, utpote mei oblitos, quasi scientiam eis non dederim nescio, et ob hoc maxime quia per iniqua opera me irritant.
5 Nam propter otiositatem fatuitatis suae ad me non respiciunt, et discretionem virtuosarum mentium quae de Spiritu sancto accenduntur propter amplexionem carnis repudiant.
6 Unde et ab oculis meis exclusi sunt.
7 Unum enim eligunt, at aliud abiiciunt, quia terram cum viriditate sua apprehendunt, et coelum propter voluptates suas negligunt, sola voce pulsant, sine opere ingredi volunt, sed idcirco porta eius aperiri non poterit.
8 Omnes namque virtutes per coelestia et per terrestria discerni possunt, quia homo in terra ambulat, et coelum suspicit, ac in his duabus eum eligere oportet, quid secundum Deum diligat, et quid odio habeat, ita ut in bono ad coelestia tendat, et a malo se avertat.
9 Sic utique dicitur Deo ignotum uniuscuiusque hominis initium, cuius etiam finem ipse non approbat.
10 Et ut in fine mundi qui multo utilior initio ipsius est, salvatio in Filio meo surrexit, quia in ipso initio perditio, in ipso autem fine salvatio processit; ita etiam bonus finis multo utilior quam bonum initium est.
11 Tali modo discretio secunda lux boni operis, ut dies secundus est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.540

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik