monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 136 > 27
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXVI. Quia sicut dies secundus sine luminaribus coeli fuit, ita et fides absque lucidis operibus nullius laudis sit, et ideo in opere eiusdem diei sicut in operibus caeterorum non est positum, 'vidit Deus quod esset bonum.' <<<     >>> XXVIII. Testimonium Evangelii, in quo Sponsus fatuis virginibus dicit: 'Nescio vos,' et ad quid hic assumptum et quo sensu accipiendum sit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXVII. Quod secundum moralem sensum firmamentum intelligatur virtus discretionis, quia fidelis quisque in activa et contemplativa vita et corpori necessaria a superfluis, sed et animae salubria a noxiis secernere novit.

1 'Dixit quoque Deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus in dilatatione cordis homini interdum loquitur. Quomodo? In dulcedine Spiritus sancti, quia in homine ipso locus domus suae fulget.
2 Et deinde instrumenta virtutum ad tutelam operis illius quod incipiebat in eo facit, ita ut homini illi nulla necessaria ullius virtutis desint, sicut etiam in coelo et in terra fecit, ubi nullae creaturae homini necessaria desunt.
3 Dicente igitur Deo fit firmamentum, quod discretio est in diversitate spiritalium et carnalium hominum, in eo quod homo coeleste desiderium et necessariam curam carnis habere debet, scilicet ut in rebus cum discretione ita detineatur, ne exaltatio ruinae per bona opera in illo aedificetur, et etiam ne de aliena instantia diversorum morum corrumpatur; sed interdum cum suspiriis oret, in alia hora bonis operibus occupetur; alia autem vice necessaria carni ne deficiat provideat.
4 Et quaecunque dona sancti Spiritus habuerit, illa cum discretione frequenter reaedificet, et ita semper exercendis virtutibus pro modo earum instet, ut per has ferventibus suspiriis ad coelum anhelet, et curae carnis nonnisi ex necessitate deserviat.
5 In his quoque muneribus Spiritus sancti vana gloria, quam Deus omnino abiecit, effugetur, quia homo eam pro Deo se ipsum honorans habet, et radicem boni unam post aliam eradicat.
6 Unde semper instabilis manens, in uno loco nullo modo stare valet, et super talem requiescere gratia Spiritus sancti non potest.
7 'Et fecit Deus firmamentum; divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum.
8 Et factum est ita [ibid.].' Nunc quoque facit Deus omnia instrumenta virtutum in homine, cum discretione quam in exspiratione Spiritus sancti constituit, propterea ut ipse homo omnia instrumenta haec, quae Deus utilia esse videt, in se ipso discernat, ita ne ulla virtus quam incipit per vagationem mentis dimergatur.
9 Et sic Deus terrenas necessitates et coelestes virtutes dividit, quas Spiritus sanctus irrigat, et quae coelestibus semper adhaerent, quatenus homo cum eis ad contemplativam vitam semper anhelet.
10 Has quoque virtutes discretio continet, quasi ancilla quae dominam suam servitio suo obtinet, quia in terrenis rebus quae carni adsunt, et quae discretioni subiacent, ipsa domina ancilla carere non vult.
11 Sic discretio firmamentum est, terrena, id est activam vitam, sub se; coelestia autem, id est contemplativam vitam, super se habens; quibus ipsa scala est, in qua mentes hominum per bona opera ad coelum ascendunt, et in qua etiam propter necessitatem carnis ad terram descendunt, velut Maria et Martha diversa servitia Deo exhibuerunt, cui tamen utrumque placuit, quia ipse constitutor utriusque vitae est.
12 Sicque firmamentum virtutis inter utramque vitam sit, cum ipse homo sibimetipsi discretionem facit, ita ut coelestia et terrestria suo statute modo recte habeat, sicut ea Deus constituit.
13 'Vocavitque Deus firmamentum coelum [ibid.].' Et Deus per inspirationem Spiritus sancti in homine discretionem coelum vocat, quae vere certissima significatio coeli est, quia, ut firmamentum omnia ornamenta quae mundum illuminant et regunt atque continent in se habet, ita discretio omnia instrumenta virtutum quae a Deo procedunt, quibus corpus et anima regitur, obtinet; et sic quae intrinsecus latent non deficiunt, et quae extrinsecus sunt per iactantiam non obscurantur.
14 'Et factum est vespere et mane dies secundus [ibid.].' Sic etiam in homine illo fit, qui ipse in bona consuetudine vespertinus est, cum omnia opera sua in discretione perficit.
15 Nam Deus in initio omnium virtutum finem earum praevidet, quoniam ipsas se tangentes sentit, et etiam in fine initium earum approbat, quia bonum initium non prodest nisi etiam bonus finis sequatur, ut Filius meus in Evangelio de sponso loquitur, qui ad fatuas virgines dixit:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.539

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXVI. Quia sicut dies secundus sine luminaribus coeli fuit, ita et fides absque lucidis operibus nullius laudis sit, et ideo in opere eiusdem diei sicut in operibus caeterorum non est positum, 'vidit Deus quod esset bonum.' <<<     >>> XXVIII. Testimonium Evangelii, in quo Sponsus fatuis virginibus dicit: 'Nescio vos,' et ad quid hic assumptum et quo sensu accipiendum sit.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 136 > 27

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik