1 | Quod autem hic dictum non est, 'et vidit Deus quod esset bonum [ibid.], hoc est quod hoc igneum opus fidei et caeterae virtutes nondum in opere surrexerant: sed tantum in auditu populorum illis eas in gustu operis nondum gustantibus se formaverunt. |
2 | Et sicut homo quis cibus bonus sit nisi per gustum nescit, sic homines opera fidei operando nondum gustabant; sed quasi in umbra auditus ea tantum audiebant. |
3 | Itaque sicut firmamentum super orbem terrae sine splendore solis, lunae ac stellarum adhuc erat, sic etiam tunc quasi in secunda luce fidei, ipsa fides sine lucido opere iuste constitutarum ordinationum manebat, ita ut illi homines fidem tantum quasi in umbratione perciperent. |
4 | Et iterum alio modo: |