Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXV. Quod secundum allegoriam firmamentum Christus, vel fides Christi, divisio aquarum firma interpositio eiusdem fidei, qua ab infidelibus fideles diruuntur, vespere et mane in casu vitii et virtutis ortu accipiatur.
1 | 'Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Dixit Deus: Fiat firmamentum fidei in medio infidelium populorum, qui intelligant praedicationem apostolorum, et qui etiam cum illis verba eorum voluntarie percipiant; et dividat aquas, id est fideles, ab aquis, scilicet incredulis Iudaeis et paganis, ut Filius meus ad Iudaeos dixit: 'Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius [Matth. XXI].' Hoc considerandum sic est: Vos qui infideles estis, haereditatem vestram per infidelitatem perdidistis. |
2 | Quapropter iusto Dei iudicio auferetur a vobis regnum in quo cum Deo regnare debuistis, et dabitur illis qui, peccata sua deserentes, proferunt fructus per quos regnum Dei glorificatur. |
3 | Nam magna duritia in cordibus infidelium est, qui non secundum scientiam boni, sed secundum illicita desideria cordium suorum operantur. |
4 | Rationalitas enim materia scientiae boni et mali est, et quasi faber aedificando et destruendo existit. |
5 | Nam qui diem fidei diligit, domum suam in coelesti Ierusalem aedificat; qui autem illam repudiat, domum suam ab honore et beatitudine supernae haereditatis destruit; et quoniam idem omnia quae facit in noxiali pomo secundum concupiscentias suas operatur, opera eius obscura sunt, quia in tenebris fiunt lucem fugientio. |
6 | Increduli itaque veram lucem, id est Filium Dei, reprobaverunt, nec eum videre, nec opera ipsius facere volebant, et ideo etiam haereditatem suam perdiderunt; illi autem qui eum bona fide susceperunt, et praecepta ipsius compleverunt, dote sanguinis eius coeleste regnum adepti sunt. |
7 | 'Et fecit Deus firmamentum: divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. |
8 | Et factum est ita [Gen. I].' Deus firmamentum fidelium auditorum in praedicatione apostolorum fecit, et divisit aquas, id est infideles populos, qui in terrenis rebus cum idolis et his similibus sub firmamento fuerant, ab hominibus illis quis super firmamentum, id est super Christum erant. |
9 | Vocavitque Deus firmamentum coelum, per quod intelligitur fides, quia ipsa firma et magna civitas cum coelestibus operibus est. Quomodo? Ipsa civitas omnis ecclesiastici ordinis est, et victoriosissimum certamen contra incredulitatem omnium incredulorum. |
10 | ' Et factum est vespere et mane dies secundus [ibid.].' Facta est illa finitio infidelium cordium cum ortu firmamenti illius diei, scilicet rectae fidei, dies secundus, quod quasi in secunda luce fidei est in Christum credere. |