Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXIV. Quomodo ea quae de constitutione firmamenti et divisione aquarum leguntur ad litteram intelligenda sint et verba David ex psalmo XVIII ad idem spectantia.
1 | 'Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: Deus, qui inexstinguibilis lux est, per ardens verbum suum firmamentum fieri praecepit, scilicet hanc volubilitatem, quae superioribus signis ita firmata est, ut labi non possit, et illam in medio aquarum posuit, sic separando aquas ab aquis. |
2 | Aquas enim, quae in altitudinem sicut mons ascendebant, ita continuit, ut quemadmodum nec mons de altitudine sua descendit, sic nec illae quoquam declinent, nisi secundum quod eas posuit, congregans sicut in utrem aquas maris, qui firmamentum est; ponens etiam in thesauris abyssos, qui terra sunt, quoniam terra thesaurus in ipsa viventium est, sicut et Deus in arca Noe designavit, quam in medio aquarum sustentavit, cum creaturas clausas teneret. |
3 | Isto modo inter segregatas aquas Deus firmamentum posuit, quatenus aquas ab aquis divideret. |
4 | Deus namque hanc divisionem antequam firmamentum illuminasset fecit, illudque nondum illuminatum in loco suo absque circumvolutione stetit, exspectans quando a Creatore suo illuminaretur, quia omnis creatura primum radix existens, postea pariendo multiplicatur, velut et hiems radicem, aestas autem floriditatem viriditatis tenet. |
5 | Sic Deus creaturas terrae cum circulo suo signavit, quas deinde secundum naturas suas vivificavit, et solum hominem spiramine suo inspiravit, reliquas vero creaturas aerio flatu vivificavit, qui cum nube pertransit. |
6 | 'Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. Et factum est ita [ibid.].' Deus firmamentum in divisionem aquarum illarum quae subter et super illud erant posuit, et sic firmamentum apparuit. |
7 | Vocavitque Deus firmamentum coelum, quoniam quaeque res quae aliam sustentat, iuste firmamentum illius vocatur. |
8 | Ideo etiam firmamentum coelum nominavit, quoniam omnia excellit, et gloriam ipsius semper narrat, quia dum homo inspicit, plene cognoscere non potest quid sit, quia et homo Deum perfecte non cognoscit, quem tamen in fide videt. |
9 | Coelum autem, quod habitaculum Dei est, homo non videbit, nisi prius spiritalis totus efficiatur, quoniam sensus et scientiam illius praecellit. |
10 | Quapropter et Propheta dicit: 'Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum [Psal. XVIII].' Hoc considerandum sic est: Omnia instrumenta firmamenti iuste coeli dicuntur, quoniam, Deus ea per se solum posuit; nec scientia illius creaturae indiguit, quia nullus est qui sensu suo diffinire possit qualiter illa fecerit. |
11 | Unde et haec enarrant miracula Dei, quae per ipsum in firmamento velut in speculo signata sunt, ita ut sol divinitatem, luna vero humanitatem Filii Dei ostendant, et stellae reliqua secreta ipsius demonstrent; et isto modo Deo, qui Deus et homo est, tam innumerabilis turba fidelium adhaeret, ut eam nemo dinumerare valeat, quoniam et ipse innumerabilis in gloria sua existit. |
12 | Hominem quoque, qui opus manuum Dei est, in lucido officio suo annuntiat firmamentum, quia secundum illud aedificatus est. |
13 | Quapropter et hominem manifestat, ubi signa ipsius in se aperte portat. |
14 | Et factum est vespere et mane dies secundus, quoniam Deus opus suum in firmamento eodem studio finivit quo et incoepit, quia omnia opera sua in aequitate disponit. |
15 | Item alio modo: |