Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXIII. Quomodo haec eadem quae de creatione coeli et terrae, vel de opere primi diei in Genesi scripta sunt, in conversatione hominis ex diversis naturis animae et corporis constantis iuxta moralem sensum accipienda sunt.
1 | 'In principio creavit Deus coelum et terram.' Hoc considerandum sic est: Dum ego Deus hominem quasi in principio cuiusdam creationis in bonis moribus formo, viventem scientiam boni et mali in illo creo, ita videlicet ut malum devitet, et me Patrem suum in bono imitetur, qui discretionem boni et mali ad similitudinem meam ipsi dedi, ad hoc ut cum scientia illa omnes creaturas discernat, easque cognoscens potestatem super eas post me habeat. |
2 | Sed ipse homo per magnam vanitatem diabolo suadente me dimittens, in lacrymabiles labores peccatorum cadit, quia in fragili natura Adae natus, laetam scientiam, quae eum nullatenus vulneraret, relinquit. |
3 | Attamen in anima sua habet quod in rectis suspiriis ad coelestia desideria frequenter anhelat, quod quasi coelum est, in carne autem habens, quod terrena desideria semper requirit, quapropter de fragilitate quae sibi de Adam orta est, et de consilio insidiatoris diaboli, sine contagione peccati nunquam esse potest, quod quasi terra est. |
4 | 'Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi. |
5 | ' Homo qui in moribus suis nunquam stabilis esse potest, magna inanitas est, et quasi fluctuatio maris semper inundat. |
6 | Sed sicut in creatione mundi creatura post creaturam de prima materia ordinate processit, ita homo deberet per bona desideria de virtute in virtutem ascendere, ut eum in prima creatione institui. |
7 | Nunc autem per consilium diaboli bona desideria in magnam vanitatem ut praedictum est subvertit, et in ipsa vanitate morum a bonis operibus libenter vacat. |
8 | Quapropter tenebrosis factis quae ad pravos mores pertinent circumdatus est, qui supra corpus ita dominantur, ut qui facit peccatum servus sit peccati. |
9 | Et corpus quasi facies abyssi, anima autem velut abyssus est, quia corpus visibile et palpabile sicut facies abyssi, anima vero invisibilis et impalpabilis sicut abyssus terrae existit. |
10 | 'Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. |
11 | ' Dum homo fidelis in peccatis implicatur, ad Deum aliquando suspirat. |
12 | Quomodo? |
13 | Ex compunctione quae de gratia Spiritus sancti in ipso surgit, humores lacrymarum profert, quia omne bonum opus suspiria praecedere debent. |
14 | Et sicut in prima creatione aquae prae aliis creaturis de exspiratione Spiritus Dei praelatae sunt, Spiritui sancto in significatione specialiter adiunctae, ita etiam ipse Spiritus sanctus ante incoeptionem bonorum operum humorem lacrymarum de corde hominis producit. |
15 | Dixitque Deus: 'Fiat lux, et facta est lux. |
16 | ' Deus in admonitione Spiritus sancti dicit: Nunc aedificatio bonorum operum post compunctionem cordis in homine isto fiat, et viriditas fructus in eo producatur, unde lux in anima ipsius fiat. |
17 | Tunc homo cum tristitia poenitentiae in luce bonorum operum surgit. Quomodo? De illicitis desideriis voluptatum carnis seipsum restaurans, malumque sibi abstrahens, incipit in illa novitate lucis operari, quam prius non agnovit, dum in illecebrosis desideriis carnis dormiret, et sic in initio opus ipsius lucidum sit. |
18 | 'Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris. |
19 | Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. |
20 | ' Cum ergo Deus hominem illum bonum operari incipientem, et domum eius ita fulgentem viderit, sciens et videns initium boni in eo, amando et amplectendo eum inspicit. |
21 | Et in eodem initio illa lucida opera a contagione tenebrosorum factorum quae ad tormenta pertinet separat, et hoc divisio illa est, quod Deus bonum in homine illo videns, malum ab eo removet, lucida quoque opera in se ipso diem salvationis nominat, quia in ipsis bonis operibus animas ad se de perditione, quae in Adam fuit revocat, contraria opera noctem perditionis vocans, quae se in diabolo patre homicidii erexit, 'Factumque est vespere et mane dies unus. |
22 | ' Sic in homine illo vespertina illa consuetudo mali operis cum initio incoeptionis bonorum operum, quasi in mane unius virtutis dies unus fit, quia relinquens malum, bono se adiunxit, eo quod compunctio prima virtus lucis sit. |