Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXII. Quomodo verba Dei dicentis, 'Fiat lux;' et caetera usque ad id, 'Factum est vespere et mane dies unus' in exortu fidei Christianae, et praedicatione apostolorum, et divisione fidelium al incredulis secundum allegoricum sensum completo sint.
1 | 'Dixitque Deus: Fiat lux, et facta est lux. |
2 | ' Locutus est Deus per Spiritum sanctum apostolis dicens: 'Estote ardens lumen, veritatem in nomine sanctae Trinitatis docentes. |
3 | ' Qui statim Spiritu sancto accensi, clausuram in qua inclusi erant aperientes, lumen unum facti sunt, in mundum cum doctrinis suis ita fulgentes. |
4 | 'Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris. |
5 | Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. |
6 | ' Vidit Deus quoniam ipsi lumen utile mundo essent, et divisit lumen, id est apostolos, a tenebris, scilicet ab infidelitate incredulorum, et appellavit lumen istud diem unum, qui per Verbum suum, quod Filius eius est, eis in carne loquens, mundo in praedicatione eorum lucet; tenebras quoque, scilicet infidelitatem infidelium, appellavit noctem. |
7 | 'Factumque est vespere et mane dies unus. |
8 | ' Infidelitate incredulorum quasi ad vesperas se declinare incipiente, factum est hoc vespere cum transitu suo, et mane primae lucis, id est initium fidei fidelium dies unus, quod unica fides est, per quam unus Deus creditur, quia primus ortus in Abel, bono fine in Christo consummatus est, et ideo vespere Filium Dei cum opere salvationis sensit et tetigit, quod usque in finem mundi dies unus perseverat, quia Abel quasi mane et Filius Dei quasi vesperum diei fuit. |
9 | Et iterum alio modo: |