Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XXI. Item verba David in psalmo XXVIII prophetae, apostoli et doctores consona voce, et qualiter accipienda sint.
1 | 'Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit, vox Domini super aquas multas. |
2 | ' Hoc considerandum sic est: Vox primum sonat et vim verbi in se habet, ita ut quaecunque annuntiat, scienter intelligantur. |
3 | Ita vox illius qui omnibus dominatur super aquas, id est super prophetas venit, cum eis multa secreta tam coelestia quam terrena denudavit, et idem Dominus Deus maiestatis existens, quia super omnia potens est, potenter innotuit, cum Filium suum in mundum misit. |
4 | Tunc quoque ille Dominus omnium populorum Spiritum sanctum super apostolos caeterosque credentes, qui in catholica fide multiplicati erant, misit, ita ut doctrina ipsorum totum orbem terrae penetraret. |
5 | In humana namque forma homines Filium Dei aspiciebant; sed quomodo conceptus et natus fuisset nesciebant. |
6 | Sed et vox aliquantum aliena est, nec intelligibilis, verbum autem notum et intelligibile est, per quod homo Deum maiestatis in fide cognoscit, qui prophetiam in hominem misit; quam aqua etiam significat, unde et Dominus prophetarum in vocibus eorum cognoscitur. |