monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36 > 20
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XIX. Verba David prophetae in psalmo primo, et quomodo intelligantur, de Incarnatione Filii Dei et fertilitate fructificationis doctrinae eius ver omnem mundum. <<<     >>> XXI. Item verba David in psalmo XXVIII prophetae, apostoli et doctores consona voce, et qualiter accipienda sint.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XX. Quia id quod scriptum est: 'Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi,' de incredulis a bono opere vacuis, et infidelitate tenebrosis per allegoriam intelligatur; et illud quod sequitur: 'Spiritus Domini ferebatur super aquas' in apostolis et populo credente per gratiam Spiritus sancti impletum sit.

1 'Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi [Gen. I]. Omnis populus, scilicet Iudaicus et gentilis, qui super faciem abyssi, id est terram habitabat, per irritationem spiritus sui inanis fidei, et caecus et surdus in agnitione Dei fuit, et vacuus a bonis operibus, quoniam ea secundum doctrinam Altissimi Filii non operabatur, donec ipse ad Patrem ascendit.
2 Et sic super terram, quae facies abyssi est, tenebrae infidelitatis erant, in qua homines Deum non cognoscentes quasi caeci vivebant.
3 'Et Spiritus Dei ferebatur super aquas.
4 ' Post ascensionem Domini igneus Spiritus sanctus super aquas, id est apostolos ferebatur, quod charitas Filii in voluntate Patris fecit, quia ut in creatione mundi ante alias creaturas aquae ortae sunt, sic etiam apostoli primi doctores prae aliis doctoribus Ecclesiae fuerunt.
5 Et ut etiam ab aquis illis quae in creatione mundi ortae sunt, omnes aquae profluunt, sic ab apostolis primis doctoribus omnes doctores Ecclesiae propagati sunt, ut Psalmista David testificatur dicens:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.536