Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XIX. Verba David prophetae in psalmo primo, et quomodo intelligantur, de Incarnatione Filii Dei et fertilitate fructificationis doctrinae eius ver omnem mundum.
1 | 'Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. |
2 | ' Hoc considerandum sic est: Filius Dei, qui per omnia voluntatem Patris sui secutus est, lignum salutis fuit, conceptus de Spiritu sancto, de quo viventes aquae fluunt, multum fructum sanctitatis dans, cum discipulos suos ad ecclesiasticam doctrinam pleniter instruxit. |
3 | Nam Filius Dei secundum divinitatem quasi radix in corde Patris, et vis divinitatis fuit, et sic in uterum Virginis descendens, plenum fructum per humanitatem suam protulit, quia sicut humor aquae in viriditate ligni est, ita Filius Dei in Patre usque ad praedestinatum tempus humanitatis ipsius semper erat, cum cibus vitae omnibus spiritualibus factus est. |
4 | Coelum etenim Filium Dei tetigit, dum ipse in coelo in sinu Patris apparuit; et terra tetigit, dum in praesepi iacuit; et aqua sensit, dum ipse supra mare ambulavit. |
5 | Et licet illum populi corporaliter viderent, Deum tamen esse non cogitaverunt. |