monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36 > 20 > 14 > 24 > 13 > 34 > 12 > 9 > 1 > 26 > 133 > 18
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XVII. Quia Deus mundum constituens et se ipsum glorificaverit, rationali creaturae ostendendo se omnium creatorem et hominem simul ex subiectione eorum quae in mundo sunt magnificaverit; et quomodo secundum litteram intelligendum sit initium libri Genesis ab eo loco quo scriptum est: 'In principio creavit Deus coelum et terram,' usque ad id, 'factumque est vespere et mane dies unus.' <<<     >>> XIX. Verba David prophetae in psalmo primo, et quomodo intelligantur, de Incarnatione Filii Dei et fertilitate fructificationis doctrinae eius ver omnem mundum.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XVIII. Quia sicut Filius Dei, intemporaliter ex Patre natus, principium est, in quo condita sunt universa, sic idem ipse ex matre virgine nascens initium sit creationis, vel aedificationis ecclesiae, et auctor iustificationis plenariae, ad quam nulla patrum iustitia vel legis sacramenta suffecerunt, sed in praedicatione vel susceptione baptismi, et Evangelii, et in fide Trinitatis reformata est.

1 'In principio creavit Deus coelum et terram [Gen. I].' Hoc considerandum sic est: In principio incipientis temporis, cum Deus per Verbum suum omnia crearet, creavit coelum et terram, id est primam materiam, in qua omnis coelestis et terrestris creatura per Verbum Dei processura latuit.
2 Similiter Deus in creatione Ecclesiae fecit, antequam eam construeret.
3 Ipse incoepit, incipiens in principio, id est in Filio suo, quem per auream portam virginis, in clausura pudicitiae eius, in mundum misit.
4 Per ipsum omnia, scilicet coelum et terra creata sunt, sicut Ioannes evangelista dilectus Dei dicit, atque eodem modo omnis iustitia coelestis et terrestris in ipso facta est.
5 Et quomodo est ipse principium, qui ante saecula in Patre natus est?
6 Ante saecula in Patre spiritaliter non carnaliter natus est; ipse autem incarnatus initium omnis iustitiae existit, quia quaeque iustitia, quam antiqui sancti ante nativitatem eius habuerunt, in salvatione non vixit, neque hominem in eam reduxit.
7 Illa vero iustitia, quae in eo surrexit, scilicet baptismus et Evangelium, et unum Deum in nomine sanctae Trinitatis credere, ipsa hominem in paradisum reducit.
8 Quapropter ipse principium salvationis in opere suo est, ut Adam initium perditionis in opere suo fuit.
9 Et quemadmodum ipse Verbum illud est, quod omnem creaturam produxit, quia omnia per ipsum facta sunt, sic etiam in humanitate sua principium omnis aedificationis sanctae Ecclesiae est. Quomodo? Ipse in praedicatione prophetarum, qui eum venturum esse praedixerunt, quasi umbra erat, velut etiam ab Abel usque ad nativitatem ipsius Filii Dei, quaeque iustitia umbra Ecclesiae fuit, quae de latere Christi in sanguine eius orta est.
10 Quae per regenerationem spiritus et aquae, quae nunquam ante fuit nisi quantum Ioannes Baptista in umbra baptismi pronuntiavit, in forma sua tunc pleniter apparuit, quoniam ipse Christus, qui ante nativitatem suam quasi umbra a prophetis praedictus erat, homo in carne apparuit, ut Psalmista David in Spiritu meo dicit:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.535

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik