monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36 > 20 > 14
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XIII. De tenebris exterioribus et poenis vel cruciatibus diversi generis in quibus animae damnatorum cum diabolo et eius sequacibus torquentur, quibus in partibus habeantur, et quod dira inferni tormenta nullus in corpore vivens comprehendere possit. <<<     >>> XV. Quia homini in virtute divini luminis facto, sed fraude diaboli decepto, Deus vestem de aere creaverit, indutumque a paradiso in exsilium huius mundi ad luendam inobedientiae culpam expulerit; et quod in deiectione eiusdem hominis creatura a pristino decore obnubilata sit, et qualiter homo ipse per elementa adiutus vivat et operetur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XIV. Quia Deus unica vita in semetipso subsistens a nullo esse acceperit, sed omnibus esse dederit; item de creatione angelorum et de ruina superborum, et de confirmatione beatorum spirituum, et quod diabolus, quamvis in hoc semper laboret, numerum salvandorum destruere non possit.

1 Deus itaque, qui omnia quae praedicta sunt fecit, unica vita est, ex qua omnis vita spirat, ut etiam radius a sole est, et ignis ille est a quo omnis ignis, qui ad beatitudinem respicit, accenditur, quemadmodum scintillae ab igne procedunt.
2 Et quomodo conveniens esset ut huic vitae nihil vitale adhaereret, et ignis iste nullam calefaceret, nec illuminaret?
3 Et quomodo deceret quod a Deitate quae, ante aevum vita fuit, nulla vita nec claritas ulla procederet?
4 Et quid prodesset si lumen per ignem accensum nulli luceret, cum nec ignis lumen suum, nec sol radium suum abscondit?
5 Deus enim vita illa est per quam multitudo angelorum accensa est, quemadmodum scintillae ab igne procedunt.
6 Unde et indecens esset ut vita haec non claresceret.
7 Et claritas ista indeficiens est, quoniam nulla mors in ipsa esse potest. Quomodo? Deus solus et per semetipsum et in semetipso est, nec ab ullo alio esse accepit, sed alia quaelibet creatura ab illo esse coepit.
8 Ipse quosdam spiritus magni honoris creavit, quibus magnum principem praefecit, in quem omnes aspexerunt, ut lucerna inspicitur in qua ardens lumen lucet, quia in ipso omnia ornamenta illorum quasi lapides pretiosi fulgebant.
9 Sed ille in vacuum locum respexit, ubi et sedem suam ponere voluit.
10 Quapropter cum omni agmine suo sicut stipulam in puteum inferni proiectus est, ita ut ad eius casum exteriores tenebrae et os infernalis putei cum ipso puteo parata sunt; qui puteus sine mensura est, sicut et numerus perditorum angelorum numerum non habet.
11 Nam contra similitudinem illam, qua Deo similis esse voluit, exteriores tenebrae illae paratae sunt, et propter illicitam discordiam, qua inter exercitum Dei et suum esse voluit, ipsi os infernalis putei factus est, atque propter invidiam hanc, qua Deum nullo modo confiteri volebat, illi puteus inferni praeparatus est.
12 Et Deus in fortitudine maiestatis suae beatos spiritus ita circumdedit, ut amplius nullo stupore antiqui deceptoris terreantur, faciesque illorum claritate sua ita replevit, ut faciem eius intueri semper delectentur, atque potentiam suam hoc modo super infernum extendit, quod antiquus deceptor nullo bello nec ulla arte plenum numerum salvandorum destruere valet, quemadmodum ille se ipsum secundum vipereos mores occidit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.532

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik