monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36 > 20 > 14 > 24 > 13
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XII. De aedificio supra rotunditatem terrae apparente, de platea et stella super eam radiante, et de alio globo et radiis stellarum inter easdem alas micantibus, et de spatiis quibus haec omnia distabant, quomodo ad civitatem Dei, quae est Ecclesia, et Christum, et ad Spiritum sanctum, et munera eius et ad angelos, quorum custodia sancti muniuntur, referantur. <<<     >>> XIV. Quia Deus unica vita in semetipso subsistens a nullo esse acceperit, sed omnibus esse dederit; item de creatione angelorum et de ruina superborum, et de confirmatione beatorum spirituum, et quod diabolus, quamvis in hoc semper laboret, numerum salvandorum destruere non possit.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XIII. De tenebris exterioribus et poenis vel cruciatibus diversi generis in quibus animae damnatorum cum diabolo et eius sequacibus torquentur, quibus in partibus habeantur, et quod dira inferni tormenta nullus in corpore vivens comprehendere possit.

1 Sed et versus occidentem extra praedictam terrae rotunditatem, tenebrae apparent, quae ab utraque parte eiusdem rotunditatis ad medietatem ipsius, quo et praefatae alae deorsum descendunt, in modum arcus se extendunt, quae in plaga illa extra mundum exteriores tenebrae sunt; ex altera parte usque ad mediam plagam austri, ex altera usque ad mediam plagam septentrionis se prolongantes, ac sic per nequitiam rebellionis contra plenitudinem protectionis Dei se erigentes, ubi antiquus praeliator, qui in ipsis dominatur super animas oblivioni traditas, cruciamenta se habere gaudet.
2 In quibus inter angulum occidentalem et angulum septentrionalem aliae densiores et acriores tenebrae velut formam horribilis et devorantis hiatus oris habentes sunt, quae eisdem partibus extra mundum acerbitate sua os infernalis putei existentes, animas damnatorum devorant, dirisque afflictionibus cruciant, quoniam illae damnationis opera magis facientes quam Deum diligentes diabolum subsequuntur.
3 Praedictae autem tenebrae aliis quibusdam densissimis et pessimis infinitisque tenebris, quae extra istas sunt, quasi os et rictus earum sint, adhaerent, quae infernalia loca sunt, in quibus omnia genera poenarum absque consolatione abundant, ab aliis poenis separata, quia illis acriora sunt, et cuncta devorant, quae Deus in oblivionem mitti diiudicat, per quae animae illorum cruciantur, qui per infidelitatem incredulitatis et per facta exsecrationis Creatorem suum oblivioni tradunt.
4 Quapropter et has infinitas tenebras scis; sed eas non vides, quoniam infernum eiusque diros cruciatus homo per scientiam et intellectum esse quidem scire potest, sed eos, dum in corpore est, nullo mortalis intuitu perfecte videt, nec etiam quae et quanta tormenta in ipsis sint discernere valet, sicut nec animam suam, nec merita illius, quandiu in saeculo vivit cognoscit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.532