Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XII. De aedificio supra rotunditatem terrae apparente, de platea et stella super eam radiante, et de alio globo et radiis stellarum inter easdem alas micantibus, et de spatiis quibus haec omnia distabant, quomodo ad civitatem Dei, quae est Ecclesia, et Christum, et ad Spiritum sanctum, et munera eius et ad angelos, quorum custodia sancti muniuntur, referantur.
1 | Et ab eodem globo sursum usque ad medietatem praedictarum alarum velut platea extenditur, supra quam quasi stella candida radiat, quia a iudiciis potentiae Dei ad perfectionem protectionum eius via dirigitur, supra quam virginitas floret, ubi incarnatus Dei Filius de Virgine natus apparet, quem maxima multitudo virginitatem diligens, perfectionemque arripiens, pia devotione potenter subsequitur. |
2 | Et deinde inter summitatem earumdem alarum velut globus igneus quosdam radios de se emittens videtur, quoniam in altitudine supernarum defensionum Spiritus sanctus plurima dona electis suis tribuens se manifestat. |
3 | A summitate vero praedictae rotunditatis terrae usque ad praefatum globum rubeum, et ab ipso globo usque ad praedictam stellam candidam, et ab eadem stella usque ad supradictum globum igneum, aequalia spatia sunt, quia iudicia potentiae Dei et virginitatis opera, necnon sancti Spiritus dona sibi non dissentiunt, sed aequo moderamine sibi concordant, quoniam quod gratia sancti Spiritus exspirat, hoc opera sanctitatis confirmant, eaque divina iudicia iuste diiudicant. |
4 | Inter priores quoque alas ex utraque parte praefatae plateae a supradicto globo circa demonstratam stellam usque ad praefatum globum igneum, quasi quidam radii stellarum discreti apparent, significantes quod in protectione illa quae sursum in coelestibus est, itinera virginitatis ubique circumteguntur, cum per invictam potentiam eadem virginitas, quae in Filio Dei incoepit, et per fortitudinem sancti Spiritus munita etiam custodia angelicorum spirituum nullatenus careat, quia virginitas socia angelorum existens, consortium eorum promeretur. |
5 | Nam Filius meus per suavitatem humanitatis suae illos ad se colligit, qui ipsum fideli devotione castitatis imitantur, et qui iudicia Dei metuentes, per inspirationem sancti Spiritus passionem eiusdem Filii mei corporibus suis inferunt, dum concupiscentiis carnis suae resistunt. |