monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, X. Quod per globum rebeum et alas eum utrinque sursum et deorsum ambientes in hac visione ostenditur zelus Dei quo cum charitate peccata puniuntur, et defensiones eius quibus salvandi proteguntur ostendantur. <<<     >>> XII. De aedificio supra rotunditatem terrae apparente, de platea et stella super eam radiante, et de alio globo et radiis stellarum inter easdem alas micantibus, et de spatiis quibus haec omnia distabant, quomodo ad civitatem Dei, quae est Ecclesia, et Christum, et ad Spiritum sanctum, et munera eius et ad angelos, quorum custodia sancti muniuntur, referantur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XI. Quod per circulum rubeum in modum arcus circa exteriorem occidentis partem se extendentem, extensio vindictae Dei in eos qui extra integritatem verae fidei et ambitum bonorum operum sunt designetur.

1 Et ab eadem medietate rubeus circulus in modum arcus se extendens, totam exteriorem partem occidentis, nec non et quasdam distinctiones quae extra rotunditatem illius sunt, comprehendit, quia a perfectione illa qua Deus ipsum colentes misericorditer fovet, ignis zeli sui per vindictam iustae extensionis eos qui extra ambitum bonorum operum incedunt, illosque qui extra integritatem verae fidei sunt iuste diiudicat, atque ad loca poenalia damnat, scilicet a termino praefatae australis alae circa occidentem usque ad terminum septentrionalis alae se retorquendo, cum a prosperitate praesentis vitae culpabilia facta proiiciens, ea in asperitatem flagellorum suorum mittit, quoniam veritatem iustitiae non tenuerint.
2 Quod autem ab ipsa rotunditate versus orientem inter praefatas alas quasi aedificium sursum usque ad supradictum globum ascendens apparet, hoc est quod a terrenis causis se avertens per ortum iustitiae inter protectionem Dei civitas vivis ex lapidibus constructa, ad iudicium Dei aspectum suum dirigit, ipsum glorificans, quia fideles animae Deum assidue laudant, quoniam omnia recte dispensat.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.531