1 | Sed quod versus orientem supra praefatam terrae rotunditatem in quadam altitudine vides globum rubeum circulo sapphirini coloris circumdatum, hoc est quod in plaga orientis ortum iustitiae designantis, humanum intellectum supergrediens, et in altitudine coelestium secretorum consistens, zelus Dei in potentia ipsius cum iustitia charitatis ostenditur, quoniam cum Deus potens sit iudicia sua perficere, ea tamen per aequitatem charitatis complet. |
2 | A cuius dextra et sinistra parte utrinque duae alae procedunt, quarum altera earumdem duarum partium se sursum in altum extendit, ita ut ambae in summitate sua se recurvando ad invicem respiciant, quia et in prosperis et in adversis scilicet et suavi inspiratione atque aspera correptione divina protectio ad tutelam hominis se demonstrans ea quae per ipsum ad superiora tendunt, in celsitudine maiestatis suae conservando concludit; altera vero utrinque ab eisdem partibus deorsum usque ad medietatem praedictae rotunditatis terrae descendit, ita ut eaedem alae eamdem mediam rotunditatem extra firmamentum circumamplectendo tegant, quoniam sicut superna defensio haec quae in coelestibus sunt defendit, sic et illa quae in inferioribus existunt protegit, sed ad plenitudinem bonae voluntatis hominum inclinans, illamque in amplexu verae dilectionis ponens. |