monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 38 > 42 > 43 > 11 > 17 > 33 > 16 > 40 > 180 > 8 > 45 > 37 > 36 > 20 > 14 > 24 > 13 > 34 > 12 > 9
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, VIII. Verba de Apocalypsi Ioannis apostoli ad hoc consona, in quibus per quatuor equos album, rufum, nigrum et pallidum quatuor tempora et qualitates eorum ab exordio usque ad finem mundi significatae subtiliter describuntur. <<<     >>> X. Quod per globum rebeum et alas eum utrinque sursum et deorsum ambientes in hac visione ostenditur zelus Dei quo cum charitate peccata puniuntur, et defensiones eius quibus salvandi proteguntur ostendantur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, IX. Quod antiquus hostis coelestem gloriam quam amisit homini invidens, de paenis eius semper gaudeat, et propterea in eum horror odii, homicidii, Sodomitici criminis et caeterorum vitiorum contaminet ardenter insistat.

1 Antiquus itaque serpens de omnibus supradictis poenis, quibus homo seu in anima seu in corpore punitur gaudet, ut quia ipse coelestem gloriam amisit, homo etiam ad illam non perveniat.
2 Nam quando sensit quod homo consilio suo consenserat, pugnam contra Deum facere studebat dicens: 'Nunc in homine omnem voluntatem meam complebo.
3 ' Et deinde in odio suo odibilem eonsensum inter homines misit, quatenus se invicem interficerent.
4 Et dicebat: 'Faciam homines mori, eosque magis perdam quam perditus sim, quia, cum ego sim, ipsi non sunt.
5 ' In sufflatu suo quoque habuit, ut processio filiorum hominum interiret, ubi viri in viros exarserunt turpia operantes.
6 Unde et valde gavisus clamabat: 'Maxima blasphemia illi est, qui hominem formavit, quod homo in forma sua evanescit, naturali usu mulierum abiecto.
7 ' Itaque in suggestione diabolica infideles et seductores sunt; in odio autem homicidioque raptores et latrones; in contrario vero peccato virorum immundissima praevaricatio omniaque vitia sunt.
8 Et cum peccata haec in populis se invicem coniunxerint, tunc constitutio legis Dei dividetur, Ecclesiaque quasi vidua concutietur, et principes, nobiles et divites per suos minores de locis suis expellentur, et de civitate in civitatem fugabuntur, nobilitasque generis eorum ad nihilum deducetur, et de divitiis ad paupertatem redigentur.
9 Ista omnia tunc fient cum antiquus serpens varietatem morum varietatemque vestimentorum in populo sibilabit, quem ipsi imitabuntur, haec abiiciendo, haec attrahendo, cum in praedictis operibus se semper novabunt et variabunt.
10 Sed idem antiquus inimicus caeterique nequissimi spiritus pulchritudinem formae suae quidem perdiderunt, non autem sufflatum rationalitatis amiserunt, et pro timore Creatoris sui formam perditionis suae nulli mortali creaturae sicuti est ostendunt; sed suggestionibus suis unicuique homini secundum mores ipsius insidiantur, cum et in reliqua creatura malitiae suae aliquid simile inveniunt.
11 Deus autem contra impietatem eorum magnum praelium instituit, cum rationalitas hominis rationalitati illorum resistit, eosque confundit, et praelium hoc usque ad novissimum diem perdurabit, ubi et confusio eos per omnia inquinabit, ubi et homo qui eos superavit, mercedem vitae accipiet.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.530

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik