monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, VII. Quod iudicia Dei quae super terram vel homines veniunt, de poenalibus locis earumdem partium effundantur, quodque contra poenas vel tenebras inferni ne mundum occupent, altissimi quidam et durissimi montes oppositi sunt, et in quarum locis partium animae pro suorum qualitate commissorum examinandae constituantur. <<<     >>> IX. Quod antiquus hostis coelestem gloriam quam amisit homini invidens, de paenis eius semper gaudeat, et propterea in eum horror odii, homicidii, Sodomitici criminis et caeterorum vitiorum contaminet ardenter insistat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, VIII. Verba de Apocalypsi Ioannis apostoli ad hoc consona, in quibus per quatuor equos album, rufum, nigrum et pallidum quatuor tempora et qualitates eorum ab exordio usque ad finem mundi significatae subtiliter describuntur.

1 'Et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret [Apoc. VI].' Hoc considerandum sic est: Tempus primum quod in Adam incoepit, ut equus albus fuit, quoniam homo per ignorantiam praevaricatus est, super quod Deus iram animadversionis suae posuit, quae et vindictam in se habuit, cui et Deus dedit potestatem victoriae, inimicosque superare, ita ut etiam in praelio praeliorum contra antiquum draconem dimicaret.
2 Et vindictam hanc in defectu legis quam Adae dederat posuit, ut etiam in defectu diluvii, arcum in nubibus coeli fecit.
3 Tempus autem hoc ab expulsione Adae usque ad diluvium perduravit, in quo Deus in ira arcus sui cunctum populum praeter illos qui in arca servati sunt, per concurrentes aquas, quae ut tonitrus sonuerunt submersit.
4 Et sicut in primo tempore Deus irae suae arcum in vindictam ostendit, sic et post diluvium nubibus coeli arcum in hoc signum dedit, ne deinceps per tonitrualem sonum aquarum totum mundum dimergeret, ubi et per baptismum fideles salvari praesignavit.
5 Iterumque subsequitur: 'Et exivit alius equus rufus, et qui sedebat super illum datum est illi ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est illi gladius magnus [ibid.].' Hoc considerandum sic est: Equus iste tempus illud est, quo post diluvium per iram Dei iusto iudicio ablata est pax ab illis qui se Deo opposuerunt, quoniam pacem ab ipso non quaerebant, nec illam hominibus dabant, et ideo etiam iudicium Dei permisit quod invicem se crudeliter fidelitatem ab eo recesserant sicut et anima se ipsam occidit cum Deo adhaerere non quaerit.
6 Deinde iterum scriptum est.
7 'Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua [ibid.].' Et subsequitur: 'Bilibris tritici denario uno et tres bilibres hordei denario uno, et vinum et oleum ne laeseris [ibid.]' Hoc considerandum sic est: Tempus quo post passionem Filii Dei persecutores in Ecclesia surrexerunt, equus iste est niger, videlicet per incredulitatem, ubi increduli fidem contemnentes, nigredinem infidelitatis sibi attraxerunt; sed ira Dei recta mensura cruciatus martyrum ponderabat, tortoribus quidem condignam poenam, martyribus autem gloriam sempiternam.
8 Nam victoria martyrum pinguis radix omnium virtutum erat, quae grossos suos in illis emiserunt, quibus convivia propriae voluntatis et legis secundum carnem abstulerunt; et in quibus defectus voluntatis carnis in amore aeternae vitae factus est, fides quam in se continet quilibet fidelis, et ista quoque in beata esurie facta sunt, qua fideles esuriunt, et sitiunt iustitiam.
9 Sic et statera illud est, quod quidem homo in spiritali abstinentia fructibus terrae pascitur, et quod in virgine a natura coelestem patriam amat.
10 Quapropter tempus istud martyrum erat, quod nigredine aquilonis mistum fuit, quando martyres ab iniustis, velut agni a lupis, occisi sunt.
11 Idcirco etiam iudicio temporis huius statera data est, qua in bilibre libraret, haec duo scilicet abstinentiam et coelestis patriae dilectionem, quae martyrum sunt, ut praedictum est.
12 Ipsi enim martyres corpus suum per abstinentiam affligunt, et in coeleste desiderium aspiciunt, velut aquila in sole oculos suos ponit, quod bilibris tritici designat, denarium unum vitae comparans.
13 Qui vero secundum praecepta legis per abstinentiam a peccatis se continent et consortium viri aut uxoris sibi abstrahunt, et relictis divitiis suis se pauperes faciunt, quae omnia valde dura et aspera sunt, per tres bilibres asperitatum istarum, in amore denarii unius, qui coelestis patria est sibi connexi sunt, et hoc sapientia facit, quae omnia per misericordiam aeque ponderavit, quia Deus super omnes misericors est.
14 Istoque modo vinum et oleum non laeditur, cum per poenitentiam et misericordiam homo a peccatis suis redimitur.
15 Et iterum subsequitur: 'Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum nomen illi mors et infernus sequebatur eum.
16 Et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio et fame et morte, et bestiis terrae [ibid.].' Hoc considera dum sic est: Equus hic denotatus, illud tempus est in quo omnia legalia et plena iustitia Dei, velut in pallore pro nihilo computabuntur, ubi homines dicent: Nescimus quid facimus, et qui haec nos facere praecipiebant, quid dicere nesciebant, atque sic absque timore et tremore iudicii Dei omnia haec contemnent, et hoc etiam per diabolicam suasionem facient.
17 Opera autem haec ira Dei in occiderunt, et magnis praeliis perierunt quia per invindicta sua diiudicabit, eaque omnino conculcabit, quia mortem istis non poenitentibus inferet eosque ad tartarea loca damnabit.
18 Nam etiam in tempore illo per omnes fines terrae cum gladiis contentiones in ipsis fient, et fructus terrae auferentur, hominesque repentina morte et morsibus bestiarum peribunt.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.529

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, VII. Quod iudicia Dei quae super terram vel homines veniunt, de poenalibus locis earumdem partium effundantur, quodque contra poenas vel tenebras inferni ne mundum occupent, altissimi quidam et durissimi montes oppositi sunt, et in quarum locis partium animae pro suorum qualitate commissorum examinandae constituantur. <<<     >>> IX. Quod antiquus hostis coelestem gloriam quam amisit homini invidens, de paenis eius semper gaudeat, et propterea in eum horror odii, homicidii, Sodomitici criminis et caeterorum vitiorum contaminet ardenter insistat.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik