monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, VI. Item de qualitatibus ipsarum quatuor partium, et quibus in locis poenae purgandis poenitentium animabus hominum collocatae sint, alibi leves, alibi graves, alibi acerrimae, secundum modos culparum eorum qui examinantur differentes; et quare in mediis earumdem partium finibus non poenae, sed monstruosi quidam horrores habeantur. <<<     >>> VIII. Verba de Apocalypsi Ioannis apostoli ad hoc consona, in quibus per quatuor equos album, rufum, nigrum et pallidum quatuor tempora et qualitates eorum ab exordio usque ad finem mundi significatae subtiliter describuntur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, VII. Quod iudicia Dei quae super terram vel homines veniunt, de poenalibus locis earumdem partium effundantur, quodque contra poenas vel tenebras inferni ne mundum occupent, altissimi quidam et durissimi montes oppositi sunt, et in quarum locis partium animae pro suorum qualitate commissorum examinandae constituantur.

1 Iudicia autem haec quae super terram et super homines veniunt, de praedictis angulis procedunt, ita ut plurima mala ab eis effundantur; sed tamen contra horribiles tenebras infernalium poenarum altissimi durissimique montes, qui per nullam tempestatem scindi possunt, positi sunt, tenebris resistentes, terramque defendentes, velut parietes domum ne labatur continent.
2 Quia autem homo in quinque sensibus consistens semper peccat, idcirco in praefatis quinque partibus terrae purgationem patitur; sed parvas poenas in supradicta tenebrositate occidentalis partis illi sustinent, quibus praesens terra dum in corporibus suis essent quasi carcer ob amorem coelestium fuit.
3 Qui autem voluptati carnis serviunt, in aliis purgatoriis poenis, qui et in partibus austri et septentrionis sunt, ut praedictum est, purgantur, quia quamvis peccaverint, Deum tamen et iustam fidem non abiecerunt.
4 Has etenim supradictas, orientis et occidentis scilicet, duas rotunditatis terrae principales partes, necnon et austri et septentrionis, ut praefatum est, quatuor angulares fines mortalis homo non inhabitat, quoniam pro immutabilitate caloris seu frigoris, seu pro aliis incommoditatibus illarum in eis vivere non posset, quemadmodum etiam si homo supra modum se exaltaverit, aut si in desperationem ceciderit, vel si dextram negligens ad sinistram declinaverit, Spiritum sanctum in habitaculum cordis sui non recipit.
5 Itaque Deus iudicia sua multoties super quatuor angulos terrae exercet, ut Ioannes electus meus in Apocalypsi vidit, quemadmodum loquitur dicens:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.529