Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, VI. Item de qualitatibus ipsarum quatuor partium, et quibus in locis poenae purgandis poenitentium animabus hominum collocatae sint, alibi leves, alibi graves, alibi acerrimae, secundum modos culparum eorum qui examinantur differentes; et quare in mediis earumdem partium finibus non poenae, sed monstruosi quidam horrores habeantur.
1 | Et praedicta pars orientalis multa claritate lucet, quoniam in ipsa locus voluptatis et deliciarum est, refrigerium beatarum animarum in se habens, et ut anima interiorem visum ad aspectum veri luminis figat monens. |
2 | Contra vitia autem multorum peccatorum, quibus homines iustitiam praevaricantur, poenalia et transitoria loca in quatuor angulis terrae posita sunt, quibus animae salvandorum, secundum quod culpae eorum exigunt, corporibus exutae examinantur. |
3 | Unde occidentalis pars quadam tenebrositate obtecta tenebrescit, his tenebris poenas levium minorumque peccatorum in se continens, scilicet hominum illorum qui ignorantia delinquunt, et in eis auditum hominum a clamore veritatis aversum ostendens. |
4 | Australis vero pars, quae in tribus distinctionibus divisa est, duas distinctiones, quae finetenus sunt, plenas quibusdam poenis habet, in quibus fortia peccata animarum illarum puniuntur, quae, dum in corporibus suis essent odorem virtutum neglexerunt. |
5 | Nam in distinctione anguli huius, qui inter orientem et austrum est, acerrimae poenae ignei et ventosi aeris, aliorumque cruciatuum sunt, in quibus pessima opera homicidarum, raptorum, furum, atque quorumdam aliorum hominum exquiruntur, quoniam iudicia Dei semper parata sunt super impietatem et infidelitatem, et super peccata et horribiles sensus qui se Deo opponere nituntur. |
6 | In distinctione autem anguli illius qui inter austrum et occidentem est, pessimae poenae abundant, ita ut ibi in aestate frigus, in hieme vero ardor, aliaeque poenae existant, per quas illorum animae corporibus exutae purgantur, qui de multis et magnis peccatis suis vix vel in fine suo poenitentiam habent; unde et odore virtutum carentes vix salvabuntur. |
7 | Tertia autem, quae media istarum esse videtur, non quidem poenis, sed aliis quibusdam monstruosis terroribus demonstrat se horrendam, quia si etiam ista quemadmodum et aliae duae poenis abundaret, eaedem poenae superfluitate sua ebullientes, habitationem hominum in terris inhabitabilem redderent, cum nunc pro multis horroribus qui in ipsa sunt pestilentiam hominibus et animalibus laesionemque fructibus multoties immittat, quoniam homines odorem virtutum animabus suis non inferunt. |
8 | Quod et septentrionalis pars tres etiam separationes habens, in duabus extremis separationibus diversis poenis abundantibus ostendit, in quibus animae illorum purgantur, qui gustum vitae postponentes, concupiscentias carnis suae secuti sunt. |
9 | In separatione enim anguli istius, qui inter orientem et septentrionem est, durissimae poenae frigoris et ventorum aliorumque cruciatuum sunt, in quibus infidelitas quorumdam incredulorum hominum examinatur, qui, dum in saeculo manerent, incredulitatem imitantes gustum verae fidei neglexerunt, in hora tantum mortis suae per poenitentiam ad fidem catholicam redeuntes, gustum rectitudinis tandem receperunt. |
10 | Et in separatione anguli huius, qui inter septentrionem et occidentem est, immundissimae poenae lutulentae humiditatis, mortiferique fetoris et fumi, necnon et aliorum cruciatuum abundant, in quibus opera adulterorum, voracium et ebriosorum exquiruntur, qui gustum vitae velut alienum habuerunt. |
11 | Sed media quamplurimis horroribus sine poenis horrenda ostenditur, ut praedictum est, quia ista multos horrores in se habens si poenis etiam abundaret, flatibus illarum habitatio hominum inficeretur, horroribus tantum qui in ea sunt hominibus, et aliis creaturis pericula interdum inferentibus, cum homines saporem vitae in insipientiam ducunt. |
12 | Et quemadmodum in fetore sordium vermes ebulliunt, ita etiam ex fetore peccatorum poenae in praefatis angulis ascendunt. |
13 | Unde et multoties ex eisdem poenis fumus in terram ubi homines habitant se dilatans, magnam pestilentiam in hominibus, et in animalibus parat. |