Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, V. Quod media quoque omnium quinta pars terrae quadrata apparens, et triplici etiam ipsa distinctione divisa, hinc calore, hinc frigore inhabitabilis, hinc temperata habitabilis reddatur; et quid hic per haec in hominis conversatione significetur.
1 | Quinta vero pars priorum partium, quae in medio omnium istarum est, in quadrata forma apparet, quatenus a caeteris aequaliter contineatur et perfundatur, designans etiam quod tactus perfectionem operum et non levitatem vitiorum habeat. |
2 | Atque alibi ardore, alibi frigore, alibi autem temperamento aeris perfusa est, quia ardor solis eam hic propter vicinitatem suam perurens, frigus vero propter remotionem ipsius eam illic constringens, inhabitabilem hominibus reddit. |
3 | Temperies autem caloris et frigoris illam isthic habitabilem concedit, quemadmodum et digiti a se differentes, manum tamen fortitudine sua continentes roborant, et ut quinque sensus hominis quamvis sibi dissimiles sint, velut per ignem et aquam tentationem transeuntes, adminicula adiutorii sibi invicem ad virtutes exhibent. |
4 | Sed et haec eadem loca habitabilia fideles homines demonstrant, qui divinam legem semper ruminantes, et se totos ad supernam vitam erigentes, in bonis operibus se habitabiles reddunt; inhabitabilia autem infideles designant, qui verbis Dei resistere et repugnare conantes, et fidem abnegare, veritatemque et soliditatem eiusdem fidei lacerare et praerumpere laborantes, his perversitatibus se inhabitabiles faciunt, quia Spiritui sancto habitaculum in semetipsis non concedunt. |