monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 230 > 189 > 156 > 4
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, III. Item de quinque distinctionibus terrae, quomodo nativis mutuo qualitatibus temperentur, et qualiter quinque sensibus homines coaptentur. <<<     >>> V. Quod media quoque omnium quinta pars terrae quadrata apparens, et triplici etiam ipsa distinctione divisa, hinc calore, hinc frigore inhabitabilis, hinc temperata habitabilis reddatur; et quid hic per haec in hominis conversatione significetur.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, IV. Quod duarum partium divisionis terrae, australis scilicet et septentrionalis, in tres unaquaeque subdivisiones distincta contemplanti ista appareant, et quomodo haec secundum corpus, et animam, et opera hominis intelligenda sint.

1 Nam et hae utraeque partes, scilicet pars australis parsque septentrionalis, in tres partes distinguuntur, quae hinc pro ardore, hinc pro frigore, hinc pro serpentibus inhabitabiles hominibus sunt.
2 Hoc quoque demonstrat, quod odoratus cum ascendit ad odorem virtutum, gustus vero cum declinat ad saporem vitiorum, hominis corpus animamque eius ac opera ipsius diverso modo tangunt, ubi et illum quasi inhabitabilem ostendunt, si non intelligit quid corpus, quid anima, quid opera in ipso sint, et si etiam in semetipso nec rectum temperamentum discernere novit.
3 Quarum duae mediae ipsarum partium unius formae uniusque mensurae sunt, quoniam pars australis et pars septentrionalis in recta mensura existentes.
4 his etiam sua rectitudine iusta moderamina concedunt, atque designant quod anima in odore virtutum et in sapore vitiorum velut media inter corpus et opera ipsius existens, unius moderaminis et dispositionis est, cum mala metuendo ad Deum suspirat.
5 Sed et reliquae quatuor, quae finetenus sunt, aliam, sed tamen parem sibimet formam paremque distinctionem habent, quia illae tam australi quam in septentrionali parte ex utroque latere praefatarum mediarum partium dilatatae, in interioribus finibus suis, qui versus praedictam quintam partem respiciunt, aliquantum constrictae sunt.
6 In exterioribus vero finibus suis aliquantam latitudinem habentes, ubi aliam formam quam supradictae mediae partes habeant videntur habere, sibi autem invicem similes et in forma et in dispositione sua existentes; quod demonstrat quia corpus hominis operaque eius, quae velut terminum illi imponunt cum in se defectum sentiunt, aliud officium habent, in quo tamen pariter sibi consentiunt, quam anima habeat, cum homini vegetationem corporis et sensuum pleniter infert.
7 Nam cum corpus labitur, opera ipsius attenuantur; cum autem anima corpus sustulerit, opera corporis sublevantur.
8 Atque longitudini et latitudini earumdem duarum mediarum partium aequales existunt, excepto quod in interioribus finibus suis constrictiores, in exterioribus vero latiores caeteris duabus videntur, secundum quod supradicta pars orientalis parsque occidentalis in utrisque finibus suis ut praefatum est se incurvando, hinc constrictius, hinc largius spatium istis concedunt.
9 Hoc ideo est quoniam partes istae quae in utroque latere mediarum sunt, longitudinem earumdem mediarum quidem habent, sed latitudinem versus praefatam quintam partem eisdem mediis partibus minorem; versus autem exteriorem terminum suum illis latiorem, alibi vero ipsis aequalem, quia utrique fines, scilicet partis quae ad orientem dirigitur, et partis quae ad occidentem extenditur, secundum modum arcus iuxta interiores fines supradictarum quatuor similium partium contrahuntur.
10 Sed et omnia haec designant quod corpus hominis et opera eius ita in ipso ad sustentationem sui extenduntur, secundum quod anima in illo ad confortationem excitatur, propter quod idem corpus eademque opera hominis in securitate arctiora, in dubio autem ampliora multoties se reddunt quam suspirium animae desideret, quoniam illa modum rectitudinis appetit, corpus autem hominis ad immoderationem in operibus suis saepius currit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.527