Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, II. Quia artificis Dei sapientia vel potentia in hoc mirabilis enitescit, quod elementum terrae non angulosum, sed rotundum, et quinque non amplius vel minus distinctum partibus certae causa rationis in medio aliorum trium elementorum immobilem suspenderit, quodque hominem instar quinariae divisionis terrae, et in hac vita quinque sensibus ditaverit, et in futura de pulvere sepulcri in integrum restituat.
1 | Orbem terrae Deus in medio trium elementorum ita suspendit, ut nequaquam labi nec dissolvi possit, et in hoc se mirabilem atque potentem ostendit, cum etiam nec carnem nec ossa hominis in pulverem sic redigit, quin ea in novissimo die ad integritatem suam restituat. |
2 | Aliam quoque terrae partem lucidam, aliam tenebrosam, aliam horribilem, aliam poenalem, aliam quoque homini aptam, aliam vero ineptam fecit, cum et quasdam animas regno suo consociat, quasdam autem iusto iudicio ad tartara damnat. |
3 | Vides enim rotunditatem terrae in quinque partes distinctam, ita ut pars una ad orientem, altera ad occidentem, tertia ad austrum, quarta ad septentrionem, quinta autem in medio istarum sit; et hoc ideo est, quoniam, si terra angulosa et non rotunda esset, anguli ipsius defectum et inaequalitatem ponderositatis ei inferrent. |
4 | Et si quinque partibus non distingueretur, recto moderamine non pensaretur, quia quatuor exteriores partes eam ad rectitudinem ponderant, quinta autem, quae media est, eam in rectitudine ista solidam et stabilem facit, designans etiam quod homo, quem terra demonstrat, quinque sensibus qui in eo vigent, ad quaeque sibi necessaria solidatur, atque ad salutem animae suae dirigitur. |