monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1
>>> Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, II. Quia artificis Dei sapientia vel potentia in hoc mirabilis enitescit, quod elementum terrae non angulosum, sed rotundum, et quinque non amplius vel minus distinctum partibus certae causa rationis in medio aliorum trium elementorum immobilem suspenderit, quodque hominem instar quinariae divisionis terrae, et in hac vita quinque sensibus ditaverit, et in futura de pulvere sepulcri in integrum restituat.

Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, I. Visio magnae admirationis, in qua et orbis quinque distinctus partibus, sed et dimensiones et qualitates earumdem partium tam lucis et amoenitatis quam poenarum et tenebrarum horrore refertae; duo quoque globi, alter sapphirino colore circumdatus, alter luminosis splendescens radiis cum circumstantiis suis subtili acumine describuntur.

1 Deinde vidi rotunditatem terrae in quinque partes distinctam, ita ut pars una ad orientem, altera ad occidentem, tertia ad austrum, quarta ad septentrionem, quinta autem in medio istarum esset.
2 Et ambitus partis orientalis ambitusque partis occidentalis aequalis mensurae erant, formamque extenti arcus uterque habebat.
3 Ambitus quoque partis australis ambitusque partis septentrionalis unius mensurae existentes, longitudini et latitudini priorum duarum partium adaequabantur, excepto quod in interioribus finibus suis propter arcuatos interiores fines earumdem priorum duarum partium quasi truncati videbantur, formamque extenti arcus praeter ipsos truncatos interiores fines suos imitabantur.
4 Nam hae utraeque partes, scilicet pars australis, parsque septentrionalis in tres partes distinguebantur, quarum duae mediae ipsarum partium unius formae uniusque mensurae erant.
5 Reliquae quatuor etiam, quae finetenus erant, aliam sed tamen parem sibimet formam, paremque distinctionem habebant, atque longitudini et latitudini earumdem duarum mediarum partium aequales existebant, excepto quod in interioribus finibus, suis constrictiores, in exterioribus vero latiores caeteris duabus videbantur, secundum quod supradicta pars orientalis parsque occidentalis in utrisque finibus suis, ut praefatum est, se incurvando, hinc constrictius, hinc largius spatium istis concedebant.
6 Quinta autem pars priorum partium, quae in medio omnium istarum erat, in quadrata forma apparebat, atque alibi ardore, alibi frigore, alibi autem temperamento aeris perfusa erat.
7 Et praedicta pars orientalis multa claritate lucebat; occidentalis autem quadam tenebrositate obtecta tenebrescebat; australis vero, quae tribus distinctionibus distinguebatur, duas distinctiones, quae finetenus erant, plenas quibusdam poenis habebat.
8 Tertiam autem, quae medio videbatur, non quidem poenis, sed aliis quibusdam monstruosis terroribus horrendam demonstrabat.
9 Quod et septentrionalis pars, tres etiam separationes habens, in duabus extremis separationibus diversis poenis abundantibus, et in media quamplurimis horroribus sive poenis horrenda ostendebat.
10 Sed versus orientem, supra praefatam terrae rotunditatem, in quadam altitudine videbam globum rubeum circulo sapphirini coloris circumdatum, a cuius dextra et sinistra parte utrinque duae alae procedebant, quarum altera earumdem duarum partium ab utraque parte eiusdem circuli sursum in altum se extendebat, ita ut ambae in summitate sua se recurvando ad invicem respicerent; altera vero ab eisdem partibus deorsum usque ad medietatem praedictae rotunditatis terrae descendebat, ita ut eaedem alae eamdem mediam rotunditatem extra firmamentum circumamplectendo tegerent.
11 Et ab eadem medietate rubeus circulus in modum arcus se extendens, totam exteriorem partem occidentis, nec non et quasdam distinctiones quae extra rotunditatem illius erant, comprehendebat, scilicet a termino praefatae australis alae circa occidentem, usque ad terminum septentrionalis alae se retorquendo.
12 Ab ipsa autem rotunditate versus orientem inter praefatas alas quasi aedificium sursum usque ad supradictum globum ascendens apparebat, et ab eodem globo sursum usque ad medietatem praedictarum alarum velut platea extendebatur, supra quam quasi stella candida radiabat.
13 Et deinde inter summitatem earumdem alarum velut globus igneus quosdam radios de se emittens videbatur, ita ut a summitate praedictae rotunditatis terrae usque ad praefatum globum rubeum, ut ab ipso globo usque ad praedictam stellam candidam, et ab eadem stella usque ad supradictum globum igneum, aequalia spatia essent.
14 Inter priores quoque alas ex utraque parte praefatae plateae, a praedicto globo circa demonstratam stellam usque ad praefatum globum igneum, quasi quidam radii stellarum discreti videbantur.
15 Sed et versus occidentem extra praedictam terrae rotunditatem tenebrae apparebant, quae ab utraque parte eiusdem rotunditatis ad medietatem ipsius quo et praefatae alae deorsum descendebant, in modum arcus se extendebant.
16 In quibus inter angulum occidentalem et angulum septentrionalem aliae densiores et acriores tenebrae velut formam horribilis et devorantis hiatus oris habentes erant, aliis quibusdam densissimis et pessimis, infinitisque tenebris quae extra istas erant, quasi os et rictus earum essent, adhaerentes.
17 Has autem infinitas tenebras sciebam, sed eas non videbam.
18 Iterumque audivi vocem de coelo mihi dicentem:
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.525

>>> Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, II. Quia artificis Dei sapientia vel potentia in hoc mirabilis enitescit, quod elementum terrae non angulosum, sed rotundum, et quinque non amplius vel minus distinctum partibus certae causa rationis in medio aliorum trium elementorum immobilem suspenderit, quodque hominem instar quinariae divisionis terrae, et in hac vita quinque sensibus ditaverit, et in futura de pulvere sepulcri in integrum restituat.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik